Abdusalam Omer

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Abdusalam Omer
Res apud Vicidata repertae:
Abdusalam Omer: imago
Nativitas: 1955; Awdal Region
Patria: Somalia

Officium

Munus: Oeconomus, politicus

Consociatio

Abdusalam Omer sive orthographia Somaliensi Cabdisalaan Omeer (natus anno fere 1955) est politicus Civitatum Foederatarum et Somaliae.

E gente Gadabuursi et regione Awdal oriundus, in Somalia usque ad annum aetatis sedecimum, deinde in Civitatibus Foederatis educatus est. Alumnus est Collegii Bostoniensis, Universitatis Civicae Oclahomensis, Universitatis Tennesiensis. Vasingtoniae in urbe iuxta regimen urbanum ab anno 1992, iuxta Argentariam Mundanam ab 2001, sed ab anno 2002 pro Nationes Unitas in Somalia regionesque secessas Puntlandia et Somalilandia operam dedit. Die 17 Ianuarii 2013 gubernator argentariae centralis Somaliensis factus est, deinde minister a rebus externis a die 27 Ianuarii 2015 usque ad 29 Martii 2017.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]