Abdelazizus Ǧarād

Abdelazizus Ǧarād[1] (litteris Arabicis عبد العزيز جراد ʿAbd al-ʿAzīz Ǧarād; linguis Europaeis saepe Abdelaziz Djerad; Masculae(fr) natus die 12 Februarii 1954) est eruditus et politicus Algerii.
Alumnus est facultatis scientiarum politicarum universitatis Algeriensis atque universitatis Parisiensis X. Rector Scholae nationalis administrationis Allgeriensis ab anno 1989, deinde professor universitatis Algeriensis ab 1992 factus est, sed eisdem annis usque in 1995 consiliarius secretariusque meruit iuxta praesides Alī Kāfī et Al-Yamīn Zarwāl.
Die 28 Decembris 2019 primus minister a praeside ʿAbd al-Maǧīd Tabūn nominatus est.
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Amir Akef, "En Algérie, l’universitaire Abdelaziz Djerad nommé premier ministre" in Le Monde (28/29 Decembris 2019)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Abdelazizum Ǧarād spectant. |
- "Qui est Abdelaziz djerad, le nouveau Premier ministre" (28 Decembris 2019) apud Radio M
Mahometus Ahmedi filius ʿAbd al-Ġanī 1979 • Abdulhamidus Barāhīmī 1984 • Qāṣdī Marbāḥ 1988 • Mūlūd Ḥamrūš 1989 • Saiyid Ahmedus Ġazālī 1991 • Balʿaid ʿAbd as-Salām 1992 • Riḍā Mālik 1993 • Muqdād Sīfī 1994 • Ahmedus Ūyaḥyā 1995 • Ismael Ḥamdānī 1998 • Ahmedus ibn Bītūr 1999 • ʿAlī ibn Filīs 2000 • Ahmedus Ūyaḥyā 2003 • Abdelazizus Bilḫādim 2006 • Ahmedus Ūyaḥyā 2008 • Abdelmalechus Silāl 2012 • Abdelmagidus Tabūn 2017 • Ahmedus Ūyaḥyā 2017 • Noradinus Badawī 2019 • Abdelazizus Ǧarād 2019 • Aiman ibn ʿAbd al-Raḥmān 2021 • Naḏīr al-ʿArbāwī 2023 • Sifi Ghrieb 2025