Abadir

E Vicipaedia
Ops lapidem fasciatum Saturno adfert

Abadir lapis est qui, teste Prisciano[1], a Saturno pro Iove devoratur. Cum enim esset in fatis, ut Saturnus a filiis propriis regno pelleretur, id ut evitaret, quoscumque ex Ope uxore partus suscipiebat, devorabat. Eam ob causam, Ops Iovem in lucem editum servari cupiens, nixus tempore Corybantes accivit, qui strepitu suo infantis vagitum tegerent: quod cum frustra esset, Saturnum decepit lapide in os eius iniecto. qui Abadir dictus est. Hac fabula , allegorice Tempus indigitari videtur edax rerum.

Bibilographia[recensere | fontem recensere]

  • Vossius De theologia gentili, VI, 39.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lib. V "Abadir deus est. Dicitur et hoc nomine lapis ille, quem Saturnus dicitur devorasse pro Iove".

Haec pagina textum incorporat ex Hofmanni Lexico Universali, 1698. Versio interretialis