6-Z44

E Vicipaedia
6-Z44: hexachorda Schoenbergiana Sono Play info.
6-Z19: complementum hexachordae Schoenbergianae Sono Play info.
Hexachorda Schoenbergiana in transpositione et ordine "EsCHBEG" Sono Play info.

6-Z44 (012569), hexachorda Schoenbergiana aliter appellata, est propria Arnoldi Schoenberg hexachorda, cui est una transpositio quae tonos Es, C, H, B, E, G (Schoenberg) continet, ubi E♭, B, et B♭ Theodisce Es, H, et B significant[1] (vide cryptogramma musicum).

Hexachorda Z consociata et eius complementum sunt 6-Z19[1] (3478 vel, in forma prima, 013478). Eis communiter est vector intervallorum <3,1,3,4,3,1>.[1] Complementum obtinetur cum copia in 2, 6, vel 10 transponatur.

Schoenberg hac hexachorda in carmine "Seraphita" (op. 22, no. 1) et monodramate Die glückliche Hand usus est.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 Michael L. Friedmann, Ear Training for Twentieth-Century Music (1990), p. 109.
  2. Bryan R. Simms (2000), The Atonal Music of Arnold Schoenberg, 1908–1923, p. 145. ISBN 0-19-512826-5.

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!