Principales populo favendi artes

E Vicipaedia
(Redirectum de 齊民要術)

Principales populo favendi artes, litteris Sinicis 齊民要術, pinyin Qímín yàoshù, est opus de re rustica Sinice anno fere 544 scriptum, auctore Jia Sixie. De agri et horti necnon arborum cultura, sericultura, animalium cura, medicina veterinaria, arte braxatoria et culinaria victualiumque conservatione disseritur. Scripta anteriora maiori parte deperdita citantur inter quae Fan Shengzhi shu et Simin yueling. Opus in decem libros, duos et nonaginta capitula divisum est, quorum index hic habes:

  • Lib. 1 cap. 1: terram collucare et laborare
  • Lib. 2 cap. 4-16: alia frumenta colere
  • Lib. 3 cap. 17-29: holera et legumina colere
    • cap. 30: calendarium rusticum
  • Lib. 4 cap. 31: saepem serere
  • Lib. 5 cap. 45: Morus alba, sericultura
    • cap. 45-51: arbores ligniferae, Bambusa
    • cap. 52-54: plantae tinctoriae
    • cap. 55: arbores caedere
  • Lib. 6 cap. 56-61: animalia, aves, pisces elevare
  • Lib. 7 cap. 62: commercium
    • cap. 63-67: ars braxatoria
  • Lib. 8 cap. 68-79: ars culinaria: liquamen e soia, acetum, conditura carnium
  • Lib. 9 cap. 80-89: ars culinaria: carnes, pulmenta, bellaria, etc.
    • cap. 90-91: confectio glutini, atramenti, penicillorum etc.
  • Lib. 10 cap. 92: plantae exoticae[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons huius indicis: #Bray (1984) p. 60

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Francesca Bray, Science and Civilisation in China vol 6 fasc. 2: Agriculture (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1984) pp. 55-60 (Paginae selectae apud Google Books)
  • H. T. Huang, Science and Civilisation in China vol 6 fasc. 5: Fermentation and Food Science (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2000) pp. 123-124
  • Amano Motonosuke, "Dry Farming and the Chi-min yao-shu" in Silver Jubilee Volume of the Zinbun-Kagaku-Kenkyusyo (1954) pp. 451-466
  • Françoise Sabban, ""Suivre les temps du ciel": économie ménagère et gestion du temps dans la Chine ancienne" in Maurice Aymard et al., edd., Le temps de manger. Alimentation, emploi du temps et rythmes sociaux (Lutetiae: Éditions de la Maison des Sciences de l 'Homme, 1993) pp. 67-80
  • Shih Sheng-han, A Preliminary Survey of the Book Ch'i Min Yao Shu: an agricultural encyclopedia of the 6th century. 2a ed. 1962

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]