橘錄

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

橘錄 seu translitteratione pinyin Júlù est liber Sinice anno 1178 ab erudito Han Yanzhi scriptus. Ibi citros quae circa urbem Wenzhou provinciae hodiernae Zhejiang proveniebant curiose describit. Multas varietates aurantiorum et tangerinarum, insuper fortunellas laudat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Michael J. Hagerty, interpr.; Paul Pelliot, ed., "Han Yen-chih's Chü lu: monograph on the oranges of Wên-chou, Chekiang" in T'oung Pao 2a ser. vol. 22 (1923) pp. 63-96 (Anglice, Francogallice) JSTOR
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Bullet yellow.png Eget haec commentatio nexum Wikidata. Quem adde si potes.