いろは

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Kūkai. Pictura aetatis Kamakurae, ab anno 1185 ad 1333.

Iroha (Iaponice いろは) est poema Iaponicum, Aevo Heian (7941179) ut videtur scriptum. Carmen primum ad Kūkai tribuebatur, conditorem Shingon, esotericae Buddhismi sectae populo Iaponico gratae, sed investigationes recentiores invenerunt tempus compositionis Aevo Heian exeunte fuisse.[1] Prima eius exsistentiae memoria ex anno 1079 exstat. Poema celebre est quia pangramma perfectum est, et simul isogramma, quamque syllabarii Iaponici (kana) litteram accurate semel comprehendens. Quam ob rem, textus pro syllabariis collatis adhibetur, multum ut series A, B, C, D . . . ex abecedario Punico et eius decessoribus Semiticis orta est.

Textus[recensere | fontem recensere]

Primo Iroha exemplo, in Konkōmyōsaishōōkyō Ongi (金光明最勝王経音義) in septem versibus consistit, sex septies, et unum quinquies moras habens. Etiam modo man'yōgana[2] scribi solebat:

以 呂 波 耳 本 部 止
千 利 奴 流 乎 和 加
餘 多 連 曽 津 祢 那
良 牟 有 為 能 於 久
耶 万 計 不 己 衣 天
阿 佐 伎 喩 女 美 之
恵 比 毛 勢 須

Poematis autem structura usitatum exemplar 7–5 poesis Iaponicae sequitur (singulo versu hypometrico), et temporibus recentioribus sic usitate scribitur in contextibus ubi intercapedines versuum adhibentur. Textus poematis in hiragana (cum archaico [wi] et [we,] sed sine notis consonantium cum voce) est:

Archaica Hodierna Ordo Verba Latine conversa
hiragana transliteratio kanji et hiragana pronuntiatio numeri
いろはにほへと Iro ha nihoheto 色は匂へど Iro wa nioedo 1 - 7 Etiam flores florentes (Colores suaveolentes sunt, sed ei)
ちりぬるを Chirinuru o 散りぬるを Chirinuru o 8 - 12 tandem effugient
わかよたれそ Wa ka yo tare so 我が世誰ぞ Wa ga yo tare zo 13 - 18 Quis in nostro mundo
つねならむ Tsune naramu 常ならん Tsune naran 19 - 23 non mutatur?
うゐのおくやま Uwi no okuyama 有為の奥山 Ui no okuyama 24 - 30 Montes profundi karma
けふこえて Kefu koete 今日越えて Kyō koete 31 - 35 eos hodie transimus,
あさきゆめみし Asaki yume mishi 浅き夢見じ Asaki yume miji 36 - 42 et somnia levia nobis non erunt,
ゑひもせす Wehi mo sesu 酔ひもせず Ei mo sezu. 43 - 47 nec deludemur.

Nota: Hiragana archaica ゐ et ゑ, utitur, litteris quae nunc solum in nominibus propriis et certis orthographiis Okinawanis adhibentur. Scriptura hodierna notis consonantium vocatorum (dakuten praebitis) utitur. Quod est pro exemplum mutationum sonorum in lingua Iaponica aevo Heian dicta.

Usus in cultura Iaponica[recensere | fontem recensere]

Iroha omne kana solum semel continet, ん [-n] excepto, quod a む "mu" in scriptura non distingui solebat. Quam ob rem, poema saepe pro kana ordinatum usque ad reformationem aetatis Meiji saeculo undevicensimo adhibebatur. Ergo gojūon (五十音, ad verbum 'quinquagesima soni'), ratio ordinationis in lingua Sanscrita condita, usitatius factum est. Pro quoque kana in lingua Iaponia adhibitum, incipit a, i, u, e, o, tum ka, ki, ku . . . usque ad finem. Quamquam iroha saepe priscum habetur, primum gojūon exemplar notum iroha antecessit.

Iroha iam aliquando in Iaponia hodierna invenitur. Exempli gratia, ad sedilia in theatris numeranda adhibetur, ut adeo (a dextra ad laevam) trans summa formae ludi go (kifu), ut in Magister Go (Meijin), mythistoria scriptoris Yasunari Kawabata. Occidentales ludi go formae litteris vel numeris utuntur. In musica, notae octavi nominantur i ro ha ni ho he to, syllabae per katakana scriptae.

Notae musicae
Latine A B C D E F G
Iaponice イ (i) ロ (ro) ハ (ha) ニ (ni) ホ (ho) ヘ (he) ト (to)

Vocabulum いろは (iroha) etiam ad 'elementa' Iaponice significanda adhiberi potest, verbo abecedarium (ex A + B + C) simile.

Origo[recensere | fontem recensere]

Auctor a maioribus posteris traditus fuit Kūkai (空海) (774–835), sacerdos Buddhisticus et eruditus Iaponiensis Aevi Heian. Quod autem non veri simile est, quia eius tempore erant separati soni /e/ in agminibus /a/ et /ja/ indicis kana. Signum え (e) supra [je] pronuntiatum esset; ergo pangramma imperfectum fuisset.[1]

Traditur iroha hi versus in Nirvana Sutra conversi esse:

諸行無常
是生滅法
生滅滅已
寂滅為楽

Litterae leguntur:

Shogyō mujō
zeshō meppō.
Shōmetsu metsui
jakumetsu iraku.

Verba significant:

Omnia facta sunt impermanentia;
quod est lex creationis et exitii.
Cum omnis creatio et exitium exstincta sunt,
quies ultima (nirvana) est beatitudo vera.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Abe 1999:392, 398.
  2. Origo nominis etymologiae est Man'yōshū, quod hoc modo utitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Abe, Ryuichi. 1999. The Weaving of Mantra: Kûkai and the Construction of Esoteric Buddhist Discourse. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0-231-11286-6.
  • Miner, Earl, al. 1983. The Princeton Companion to Classical Japanese Literature. Ed. 2a. Princetoniae: Princeton University Press.