Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ
Res apud Vicidata repertae:
Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ: imago
Nativitas: 3 Martii 1953; Cuvaitum
Patria: Cuvaitum

Officium

Munus: Legatus, Politicus
Patronus: Consociatio Nationum

Consociatio

Familia

Familia: House of Al Sabah

Ṣabāḥ al-Ḫālid al-Ṣabāḥ seu litteris Arabicis صباح الخالد الحمد الصباح (Cuvaiti in urbe natus die 3 Martii 1953) est politicus Cuvaiti. E familia regnanti ortus, nepos per matrem rectoris Aḥmad al-Ǧābir al-Ṣabāḥ, Ṣabāḥ al-Ḫālid alumnus est universitatis Cuvaitensis ubi rebus politicis studuit. Ab anno 1978 usque in 1995 iuxta ministerium rerum externarum operam dedit, sed inter annos 1983 et 1989 Novum Eboracum Nationibus Unitis missus est. Ab 1995 tres annos legatus est regimini Sauditae Riadi in urbe. Inde usque in annum 2006 director fuit securitatis nationalis. A mense Iulio 2006 minister a rebus socialibus, ab Octobri 2007 minister ab informatione, sed a die 22 Octobris 2011 minister rerum externarum factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]