Ḫalīfa ibn Ḥamad Āl Ṯānī

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Ḫalīfa ibn Ḥamad Āl Ṯānī
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 17 Septembris 1932; Al Rayyan Municipality
Obitus: 23 Octobris 2016; Doha
Patria: Quataria

Officium

Munus: Politicus

Consociatio

Familia

Genitores: Hamad bin Abdullah Al Thani;
Proles: Abdelaziz bin Khalifa Al Thani, Ḥamad ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī
Familia: House of Thani

Memoria

Laurae: Knight Grand Cross of the Order of the Bath, Knight Grand Cross of the Order of St Michael and St George
Sepultura: Al Rayyan Municipality

Ḫalīfa ibn Ḥamad Āl Ṯānī seu litteris Arabicis خليفة بن حمد آل ثاني‎‎ (natus in Rayyan die 17 Septembris 1932; Doha in urbe mortuus die 23 Octobris 2016), familiae regnantis Quatariae proles, fuit emirus et breviore temporis spatio primus minister patriae suae.

Filius fuit Ḥamad ibn ʿAbdallāh Āl Ṯānī et nepos emiri ʿAbdallāh ibn Ǧāsim Āl Ṯānī. Primus minister die 29 Maii 1970 creatus est a germano Aḥmad ibn ʿAlī Āl Ṯānī qui eis annis regnabat. Ḫalīfa ipse emirus se proclamavit, germano deiecto, die 22 Februarii 1972. Officiis primi ministri et emiri tandem usque ad diem 27 Iunii 1995 functus est. Hoc die, dum in Helvetia iter faciebat, a filio suo Ḥamad ibn Ḫalīfa Āl Ṯānī ab emiratu depositus est.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • "Qatar" apud Rulers.org