Собачье сердце

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search


Собачье сердце (tr. Sobač'e serdce), Latine scilicet Cor caninum, est opus scriptoris Russici Michaelis Bulgakov anno 1924 scriptum. In libro professor medicus cani testiculos humanos et hypophysin transplantavit, qua de causa ille in virum rudem gradatim transformatus multas difficultates professori praebet, qui illum in fine denuo canem facit. Liber est satura in "hominem novum Sovieticum" et problemata Unionis Sovieticae temporis illius monstrans edi subito vetitus est, dum anno 1987, decennia ergo post mortem scriptoris, editio tandem concessa est.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!