Iussu esocis
Iussu esocis[1][2] (Russice По щучьему веленью) vel Aemilianulus fatuus (Емеля дурак) est fabella puerilis Russica. In collectione Alexandri Afanas'ev primum edita est (№№ 165—167); postea a Vladimiro Dahl, Ioanne Bunin, Alexio Tolstoj varie refecta est.
Fabula
[recensere | fontem recensere]Aemilianulus, fatuus dictus, iuvenis hebes et desidiosus erat, qui rem familiarem tam male gerebat, ut propinqui nullum laborem ei mandare temptarent, et solum tortulas dulces strenue comedebat. Aliquando esocem in flumine cepit, quae[3] voce humana Aemilianum sibi parcere rogavit et omnia ab eo optata perficere promisit. Aemilianulo rogante, quomodo esox hoc factura sit, respondit: "Cum aliquod volueris, dicas iussu esocis illud fiat et statim perficietur".
Primo Aemilianulus fecit, ut iussu esocis situlae sua sponte aquam afferrent et ascia ipsa ligna finderet. Postea hieme incedente rogabat esocem, ut fornax eius calidus (nam hieme in rure Russiae omnes supra fornacem dormiebant) foras ipse eveheret passimque Aemilianulum ferret. Multum Aemilianulus fornace sua vectus est et audivit de eo rex[4]. Rex Aemilianulum ad se venisse iussit, ut omnia ab eo cognosceret vel ut fornacem publicaret. Utrum Aemilianulus esocem rogavisset an alio modo, incertum est, sed, dum apud regem hospitabatur, Maria[5] regis filia gravida facta est. Rex iratus Aemilianulum et Mariam in cupa inclusos in mare abicere iussit. Sed et in mari esox eos servavit et, cupa in litus eiecta, ibi palatium magnum eis iussu esocis aedificatum est. Aemilianulus autem Maria rogante formam mutavit et adeo pulchrior factus est, ut rex, qui palatium novum in regno suo visurus venit, eum non cognosceret. Postea rex, cum Aemilianulus se ei aperuisset, vi miraculosa admiratus generum suum legitimum esse concessit.
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Aemilianulus fatuus (№ 165 et № 166) et Iussu esocis (№ 167) in collectione Afanas'ev (Russice)
- Eadem apud Vicifontem: Aemilianulus fatuus (Anglice) et Iussu esocis (Russice)