Exegi monumentum aere perennius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

"Exegi monumentum aere perennius" incipit carmen tricesimum libri tertii carminum ab Horatio anno circiter 23 a.C.n. editorum:

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum ...

Hoc poema e versibus Asclepiadeis primis vel minoribus constat. Versus omnes compositi sunt colo Pherecrateo secundo syncopato et colo Pherecrateo primo catalectico: LL | LBB | L || LBB | LB | L = Ex-e | gi mo-nu | ment(um) || ae-re per | en-ni | us.

Versiones[recensere | fontem recensere]

Horatii carmen clarum in litteris Russicis factum est per seriem versionem adaptatarum. Anno 1796 Gabriel Deržavin, anno 1836 Alexander Puškin Russice recreaverunt. Deržavin titulo "Памятник" usus est; incipit "Я памятник себе воздвиг чудесный, вечный", "Monumentum mihi erexi mirum, aeternum". Carmini Puškin titulus "Exegi monumentum" praefingitur; incipit "Я памятник себе воздвиг нерукотворный", "Monumentum mihi erexi non manu factum". Hanc versionem Vladimirus Nabokov Anglice anno 1946 convertit. Anno 1962 Iosephus Brodskij "Я памятник воздвиг себе иной!.." (Monumentum mihi erexi alium!) scripsit.

Citationes[recensere | fontem recensere]

Versus primus "Exegi monumentum aere perennius" saepe citatur. Inscribitur ad pedem statuae equestris Antonii Wayne militis civitatum Americanarum, quae statua ab Ioanne Gregory anno 1937 confecta Philadelphiae stat iuxta Museum Artium.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]