Barbaros exspectans

E Vicipaedia

Περιμένοντας τους Βαρβάρους ("Barbaros exspectans") est poëma a Constantino Cabaphe anno 1904 scriptum, quod ipse poëta poëma philosophicum appellavit, quia nuntium universalem ferat.[1] Constat ex serie quaestionum et responsorum, exempli gratia:

Τι περιμένουμε στην αγορά συναθροισμένοι; Quid exspectamus in foro congregati?
    Είναι οι βάρβαροι να φθάσουν σήμερα.     Sunt barbari qui adveniunt hodie.

Varii describuntur apparatús imperatoris, consulum, praetorumque, quae personae indicant actionem carminis tempore Imperii Romani Orientalis fieri. Responsum "Γιατί οι βάρβαροι θα φθάσουν σήμερα" (Quia barbari advenient hodie) quater iteratur.

Accipimus autem barbaros non advenire, etenim non iam esse. Poëma concluditur his versis:

Και τώρα τι θα γένουμε χωρίς βαρβάρους.  Et nunc quid nobis fiet sine barbaris?
Οι άνθρωποι αυτοί ήσαν μια κάποια λύσις. Homines illi erant aliqua solutio.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anthony Hirst, ed., introductio ad C. P. Cavafy, The Collected Poems (Oxoniae: Oxford University Press, 2007), p. xvi.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]