Gamma Crucis

Gamma Crucis (γ Cru), etiam Gacrux appellata, est stella fere nonaginta annos luce mensos a systemate solari distans.[1] Stella est septentrionalis constellationis Crucis et est stella gigantea rubra vetus.
Multo clarior est quam Sol, sed etiam frigidior, et similem massam habet, ergo antiquior est.[2] Gamma Crucis septuagiens ter latior est quam Sol, seu ei est fere eadem magnitudo ac orbita Mercurii planetae.[3]
Propter situm suum, solum ex hemisphaerio australi conspicitur et ex magna parte hemisphaerii septentrionalis videri non potest. In vexillis Brasiliae, Australiae, et Novae Zelandiae praebetur, atque multo diutius populis indigenis meridionalibus, velut Aboriginalibus Australiensibus quam Europaeis nota fuit.[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus interni
|
Haec stipula ad astronomiam spectat. Amplifica, si potes! |
