ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd
Res apud Vicidata repertae:
ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd: imago
Nativitas: 4 Novembris 1983; Arabia Saudiana
Patria: Arabia Saudiana

Officium

Officium: interior minister
Munus: Politicus

Familia

Genitores: Saud bin Naif , Nawaf bin Naif, Fahad bin Naif;
Familia: House of Saud

Insignia heraldica

ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd: insigne

ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd ibn Nāyif ibn ʿAbd al-ʿAzīz Āl Saʿūd, litteris Arabicis عبد العزيز بن سعود بن نايف بن عبد العزيز آل سعود (die 4 Novembris 1983 natus) est politicus Arabiae Sauditae.

Filius est Saʿūd filii Nāyif ibn ʿAbd al-ʿAzīz familiae regnantis Saʿūd. Ergo nepos est Mahometi ibn Nāyif fratris natu minoris Saʿūd. Alumnus est universitatis Riadensis ubi iuribus studuit. Consiliarius meruit iuxta aulam regalem et apud ministerium a munitione, cuius minister ab anno 2015 erat Mahometus ibn Salmān. Quo die 21 Iunii 2017 ad dignitatem principis haeredis elevato, ʿAbd al-ʿAzīz ibn Saʿūd eodem die minister a rebus internis promotus est, patruo Mahometo ibn Nāyif successor.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]