Šulaveri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Šulaveri (Georgia physicalis )
Šulaveri
Šulaveri
Situs in Georgia
Oppidum hodiernum Šulaveri

Šulaveri (litteris Georgianis შულავერი) est oppidum Georgiae chiliometris fere 30 a Tiphlide meridiem versus distans. Ibi stat locus archaeologicus principalis culturae Šulaveri-Šomu quae aevo neolithico sub monte Caucaso floruit. Ibi repertae sunt semina varietatis cultae ut videtur Vitis viniferae anno circiter 6 000 a.C.n. deposita. Ibi etiam reperta sunt amphorarum vinariarum fragmenta antiquissimarum, eodem fere aevo usitatarum, in quibus vestigia acidi tartarici resinaeque et imagines conviviales ad exteriores amphorarum partes olim exaratae etiamnunc reperiendae sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • T. Kiguradze, M. Menabde, "The Neolithic of Georgia" in A. Sagona, ed., A View from the Highlands: Archaeological Studies in Honour of Charles Burney (Lovanii: Peeters, 2004. Ancient Near Eastern Studies, suppl. 12) pp. 345-398
  • K. Kh. Kushnareva, The Southern Caucasus in Prehistory: Stages of Cultural and Socioeconomic Development from the Eighth to the Second Millennium B.C. Philadelphia: University of Pennsylvania Museum, 1997 (University Museum Monograph, vol. 99)
De seminibus Vitis viniferae
De amphoris

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Šulaveri spectant. (hic nexus fractus videtur)