Šamil

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Imamus Šamil, anno 1855(?) depictus

Šamil (Avarice Шамил, Russice Шамиль; natus in vico Gimry Daghestaniae die 26 (7) Iulii 1797, mortuus Medinae die 4 (16) Februarii 1871) fuit in dux montanorum Caucasi orientalis populorum, anno 1834 imamus civitatis theocraticae creatus, Imamatús Caucasi septentrionalis, in quem montanos Daghestaniae occidentalis ac Tsetseniae congregavit. Bellum cum Imperio Russico fortiter gessit usque ad indutias anno 1859 factas, oppido Gunib a principe Barjatinskij oppugnato. Šamil Kalugam, mox Kioviam transvectus, denique permissus est ut peregrinationem Hajj Meccam faceret, deinde Medinam, ubi anno aetatis suae septuagesimo quarto mortuus est.

Imamus Šamil senex depictus

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Šamil spectant.