Ślęża

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Ślęża.
Sculptura ursina.

Ślęża (Theodisce Zobten) est mons Polonicus in Silesia Inferiori situs, cui Wratislavia circa 30 chilometra ad meridiem versus obiacet. Cacumen 718 metrorum supra maris aequor stat.

Tempore antiquo mons sacer putabatur, paganique illic eorum deos colebant. Sculpturae lapideae perfectae sunt: fungi, virginis piscem tenentis, apri, ursus, monachi. Valla antiqua e lapide exstructa summum montem aliosque locos humiliores iungunt.[1]

Mons silvis coniferis operitur. E turri summo monte sita, urbs Wratislavia ac montes longinqui discerni possunt. Viatoribus peregrinisque qui per montes iter faciunt viae signatae paratae sunt, quae sive ad summum montem ducunt sive montem cingunt.

Notae[recensere | fontem recensere]