Đồng Khánh

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Imperator Đồng Khánh

Đồng Khánh (scriptura hán tự 同慶; nomine primordiali Nguyễn Cảnh Tông; postea Nguyễn Phúc Ưng Kỷ 阮福膺祺 et Nguyễn Phúc Biện 阮福昪; natus die 19 Februarii 1864; mortuus die 28 Ianuarii 1889), filius principis Nguyễn Phúc Hồng Cai, fuit a die 19 Septembris 1885 iussu Francorum successor vel usurpator imperii Annamitici antea a fratre Hàm Nghi detenti, qui cum repugnatoribus in montes Laotiae fugerat ibique contra Francis tres annos pugnabat. Mortuo Đồng Khánh, successor imperii fuit Thành Thái.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!