Latinitas bona

Éloges (Saint-John Perse)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Éloges ("Elogia") est liber carminum anno 1910 in periodicum litterarium Nouvelle revue française editus et anno insequente separatim publicatus. Auctor fuit ille poëta quem parentes nuncupaverant Alexis Léger, lectores autem posteriores Saint-John Perse; sed his Elogiis, sicut "Imaginibus ad Crusoëum" anni 1909 editis, nomen pseudonymum Saintléger Léger praefixit.

Eo tempore quo carmina scripsit Léger memoriam retinuit insulae Guadalupae ubi anno 1887 natus est. In textu retrahit interdum sententias imaginesque ex opere quodam botanico Antonii Duss amici e iuventute, Flore phanérogamique des Antilles françaises (Matiscone 1897).[1]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Saintléger Léger, Éloges. 1911.
  • Saint-John Perse, Œuvres complètes ("Bibliothèque de la Pléiade"). 1972.
  • Saint-John Perse, Éloges and other poems; versio anglica a Louise Varèse. 1944; editio recensa 1956.

Versiones[recensere | fontem recensere]

  • Versio Anglica imperfecta ab Eugenio Jolas in Transition, mensis Februarii 1928.
  • Eloges and other poems. Versio Anglica a Ludovica Varèse. Novi Eboraci 1944; editio recensa 1956.
  • Versio Theodisca imperfecta a Rudolpho Kassner in Corona, vol. 8 no. 3 anni 1938.
  • Versio Theodisca a Rudolpho Kassner et Herberto Steiner in Das Lot, no. 6 anni 1952.
  • Versio Hispanica a Georgio Zalamea in libro Elogios (Mexicopoli, 1946).

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Arthur Knodel, Saint-John Perse: a study of his poetry (Edimburgi 1966) pp. 11-13.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Mary Gallagher, [1] Soundings in French Caribbean Writing Since 1950: The Shock of Space and Time pp. 135-137.


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.