Coordinata: 50°52′36″N 4°23′48″E / 50.87667°N 4.39667°E / 50.87667; 4.39667

't Hoeveke

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
't Hoeveke, villula Everae (Bruxellis) secundum priscam viam vicinalem Romanam sita.

't Hoeveke est villula rustica, quae in Evera (Francogallice Evere et Nederlandice Evere) communi Bruxellensi anno 1638 aedificata est. Nunc ab anno 1997 inter monumenta asservanda patrimonii urbani numeratur.

Dialecto Brabantina linguae Nederlandicae 't Hoeveke significat 'villula'.

Haec villula sita est in via hodierne dicta de la Marne Everae, eiusque frontispicium? secundum veterem viam vicinalem Romanam ponitur. Haec via vicinalis ducebat usque ad viam publicam quae a Cortoriaco (Kortrijk) usque Atuatucam Tungrorum ibat, qua in urbe iungebat viam quae a Bagaco usque Coloniam Agrippinam tendebat.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad 't Hoeveke spectant.