Phonologia Linguae Romanae Priscae
Suadetur ut haec pagina et pagina "sermo vulgaris" uniantur. De quo sententiam tuam, rogamus, profer in pagina disputationis. English It is proposed to merge this page with sermo vulgaris. Please give your opinion on the talk page. Deutsch Es steht der Vorschlag, diese Seite zu vereinen mit sermo vulgaris. Wir bitten um Ihre Meinung im Diskussionsforum. Esperanto Proponatas tiun ĉi paĝon kunigi kun sermo vulgaris. Bonvole komenti prie en la diskutejo. Haec formula ({{Unienda}}) plus quam 30 dies sine recensionibus in pagina mansit.
|
Haec est explicatio Phonologiae Linguae Romanae Priscae.
De Vocalibus
Erant multae permutationes vocalium. Prima mutatio erat syncope, quod significat iacturam vocalis intra verbum. Confer haec exempla ex Appendice Probi: Verbum speclum ab speculum et anglus ab angulus et ita porro.[1]
Diphthongi ‘ae’ fit ‘e’, et ‘oe’ ‘e’, et ‘au’ ‘o.’
De Consonante
Mutationes consonantis iam apparuerunt in inscriptionibus caelatis. Littera H erat difficilis quia sonus [h] non erat conspicuus in elocutione Latina , ut in exmplis: omo ab homo et ora ab hora et cetera. Ultima –m autem idem fatum habuit. iactura litterae ultimae m, declinationem maxime adfecit. Quam rem, re vera, omne Romanicum nomen et adiectivum ab Lingua Latina demonstraverunt.
In inscriptionibus, possumus videre vocabula, quae ex litteris sp- sive st- incipiunt, littera e praeposita adaugeri. Haec mutatio praecipue in Linguis Hispanica et Francogallica praebetur.
Mutatio litteraum l et r: Si duae r vel duae l in eodem verbo occurrunt, altera aliquando mutata est in alios sonos per modum, cui nomen est dissimilatio:
- Lingua Latina arborem > Lingua Italica albero, cum dissimilatione prioris littera r;
- Lingua Latina peregrinum > Vulgaris Latina pelegrinum > Italica pellegrino, Lingua Francogallica peligrin.