Spatha

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia


Versio hodierna spathae

Spatha est gladius longus cum aciebus binariis, a Celtis inventus, a Romanis et tunc Francis, Visigothis, aliisque gentibus Germanicis acceptus. Mucro inter 90 et 100 centimetra in longitudine est et capulum manui singuli habet.

Isidori Etymologiae de origine spatharum aiunt:

Spatha a passione dicitur, Graeco verbo, quoniam παθεoν Graece dicitur pati; unde et patior et patitur dicimus. Alii spatam Latine autumant dictam, eo quod spatiosa sit, id est lata et ampla: unde et spatula in pecoribus
(Isidori Hipalensis, Etymologiae sive orignes , XVIII. VI)

In initio apud Romanos spathae equitibus saeculo primo usui fuerunt, sed tunc legionarii spathis saeculo quarto usi sunt quod Germani enses longiores quam Romani habebant. Gentes Germanicae deinde spathas Romanas acceperunt, quae cum franciscis et scramsaxis fuerunt praecipua arma Francorum, Visigothorum, et aliorum.

Imperium Byzantinum[recensere | fontem recensere]

Spatha Graece σπάθη vocatur. Ita custodia corporis Imperatoris σπαθάριοι (spatharioi) appellata erat. Σπαθάριοι divisi erant in plures partes ut σπαθαροκουβουκουλάριοι, πρωτοσπαθάριοι, et σπαθαροκανδιδάτοι.

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad spathas spectant.