Ops

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Ops (discretiva)

Petrus Paulus Rubens, Ops, circa annum 1630, Tocionis apud Museum Nationalem Artis Occidentis.

Ops (opis f.) est dea Romana, uxor Saturni.

De natura divina et feriis[recensere | fontem recensere]

Dea fertilitatis et opulentiae[1] ex agri cultura partae cuius feriae, Opalia dicta, die 19 Decembris[2] continuo post Saturnalia, ferias mariti eius, celebrabantur. Mox Opalia unus ex Saturnaliorum diebus esse visus est quae per dies septem producebantur. Opiconsivia quoque in eius honorem mense Sextili/Augusto[3], tempore messis, celebrabantur quorum nomen nos admonet Opem antiquis temporibus coniunctiorem fuisse cum deo latino Conso quam cum Saturno.

Hanc deam nonnulli eandem esse et Terram matrem putarunt quod fructus terrae ministrabat (exempli gratia Varro libro quinto de Lingua Latina : "ideo dicitur Ops mater quod Terra mater"), necnon Latinum nomen Graecae deae Rheae, Croni uxoris, postquam Cronus et Saturnus unus et idem deus factus est. Ut Magna Mater etiam cum Cybela[4] confundebatur. Postremo a nonnullis auctoribus Ops Consiva credita est illa dea fuisse sub cuius speciali et arcana tutela urbs Roma posita erat ; nomen illius deae divulgari nefas erat, ne hostes eam evocare magicis artibus possent ac sic Romam expugnare.

De cultu[recensere | fontem recensere]

Primus Sabinus rex Titus Tatius, consors regni cum Romulo, Opi aram vovisse ac dicasse simul atque Saturno perhibetur. Sacrarium quoque in Regia ei fuit adeo sanctum ut nisi Pontifici Maximo ac vestalibus eo intrare nemini licuerit necnon postea templum in Capitolio[5] ac secundo saeculo aedes Opi opiferae dicata[6]. In re nummaria duo imperatores tantum, Antoninus Pius et Pertinax, nummos hac dea sedente signaveruntː in sestertiis Antonini sceptrum tenet, in aureis ceterisque nummis Pertinacis spicas[7].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Legendi sunt:

  • Marcus Terentius Varro libro quinto de Lingua Latina capite LVII et LXIV et LXXIV ac libro sexto capite XXI.
  • Macrobius libro primo Saturnaliorum capite decimo : "et terram Opem cuius ope humanae vitae alimenta quaeruntur vel ab opere per quod fructus frugesque nascuntur. Huic deae sedentes vota concipiunt terramque de industria tangunt demonstrantes ipsam Matrem Terram esse mortalibus adpetendam" necnon libro tertio capite IX.
  • Plinius, Historia Naturalis, libro undecimo cap. 174.

Plura legere si cupis[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Plautus, Cistellaria, 514 : "Ops opulenta"
  2. Fasti Amiterni, Fasti Antiates maiores etc. Tempore imperatorum Romanorum dies posterus quoque, 20 Decembris, "Opi ad forum" dicatur (Fasti Amiterni).
  3. die VIII Kal. Sept. = 25 Augusti. Tum Ops Consiva cognominabatur.
  4. Unde "Ops turrigera" ab Ovidio vocatur. Vide etiam Tibullus I,4,68.
  5. Illud templum a Tito Livio ad annum 186 a.C.n. primum memoratur (XXXIX,22,4) : "aedes Opis in Capitolio de caelo tacta erat". Quo anno aedificatum sit ignotum est.
  6. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia XI,174
  7. Online coins of the Roman Empire

Nexus interni