Zinder

Coordinata: 13°48′19″N 8°59′18″E / 13.80528°N 8.98833°E / 13.80528; 8.98833
E Vicipaedia
Wikidata Zinder
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Res publica Nigritana
Locus: 13°48′0″N 8°59′0″E
Numerus incolarum: 235 605
Zona horaria: UTC+1

Gestio

Procuratio superior: Mirriah Department

Geographia

Territoria finitima: Dakoussa, Gaffati, Kolléram, Gouna, Dogo, Droum, Tirmini

Zinder est Nigritaniae urbs secunda quod ad incolas pertinet. Ibi hominum 321 809 anno 2012 habitabant. Zinder in praefectura Mirriah (cuius caput est urbs Mirriah) et in regione seu provincia Zinderensi iacet. Niamey chiliometris 861 distat ad occidentem versus, sed Kano Nigeriae chiliometris 240 ad meridiem versus.

Despectus in urbe Zinder anno 1906 lucis ope factus

Oppidum olim parvum populi Hausa, Zinder ab anno 1736 fuit urbs capitalis Sultanatus Damagaram, e civitatibus clientibus imperii Bornu anno 1731 orti. Marius Gabriel Cazemajou explorator Francicus, in urbem Zinder a sultano Amadou Kouran Daga convitatus, ibi die 5 Maii 1898 necatus est. Propter hoc milites Francici regionem anno insequenti sultanatum obsederunt et sub iugo Francico ceperunt. Iuxta urbem ipsam castra posuerunt, nomine Fort Cazemajou, quae usque in 1926 caput fuit territorii Nigritani (Niger) sub imperio Francico. A quo anno, Niamey caput territorii omnis facto, Zinder caput subdivisionis homonymae manebat quae intra limites sultanatus anterioris creata erat.

Sub sultanatu Zinder statio valde frequentata erat illius itineris qui a Kano trans Saharam desertum ad Tripolim Libyae tendebat.

Notae[recensere | fontem recensere]


Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Antiqua domus in Zinder
  • Gilbert Houlet, ed., Afrique occidentale française; Togo (Les Guides bleus. Lutetiae: Hachette, 1958) pp. 442-444.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Zinder spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 13°48′0″N 8°59′0″E • GeoNames • Thesaurus Getty