Zeno (a secretis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Zeno (Graece Ζήνων) Agreophonis filius, origine Cauneus, Philadelphiae incola in Aegypto, a secretis meruit Apollonio dioeceta vel ministro rerum internarum regni Aegypti (regibus Ptolemaeo II et Ptolemaeo III).

Vita et opus Zenonis patronique Apollonii nobis cognoscuntur ex archivo papyraceo iuxta Philadelphiam reperto, quae documenta fere 3 000 comprehendit inter annos fere 261 et 239 a.C.n. scripta; pars maxima eorum Cairi iacet in Museo Cairensi et siglo P. Cair. Zen. notantur. Multa apud Perseum legi possunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]