Yrjö Väisälä

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Yrjö Väisälä

Yrjö Väisälä (natus 6 Septembris 1891 in Kontiolahti, Finnia, mortuus 21 Iulii 1971) fuit astronomus et physicus Finnicus. Astronomiae studebat in Universitate Helsingiensi, professor autem physicae Universitatis Turkuensis factus est anno 1924 et porro anno 1928 munus accepit professoris astronomiae in eadem universitate. Complures cometes et plus quam 800 asteroides, ex quibus unus, 1573 Väisälä, nuncupatus est e se, in observatorio Universitatis Turkuensis repperit. Praeterea nomen accepit e Väisälä unus e crateribus Lunae.