Xestia c-nigrum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Xestia c-nigrum
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Noctuidae
Genus: Xestia
Species: X. c-nigrum
Binomen
Xestia c-nigrum
(Linnaeus, 1758)
Synonyma
  • Megasema c-nigrum (Linnaeus, 1758)
  • Phalaena c-nigrum Linnaeus, 1758
  • Bombyx gothica var. nunatrum Esper, 1786
  • Bombyx gothica var. singularis Esper, 1786
  • Agrotis degenerata Staudinger, 1889
  • Agrotis suffusa Tutt, 1892
  • Agrotis rosea Tutt, 1892
  • Agrotis umbrata Schultz, 1908
  • Agrotis fritschi Culot, 1910
  • Agrotis c-nigrum var. depravata Bang-Haas, 1912
  • Agrotis nigrescens Buresch, 1914
  • Agrotis maerens Dannehl, 1925
  • Agrotis c-nigrum var. kurilana Bryk, 1942
  • Amathes c-nigrum ignorata Eitschberger, 1972
  • Xestia adela Franclemont, 1980
Nun, littera Hebraica, in manu scripto saeculi quinto-decimo Ashkenazi?

Xestia c-nigrum (Anglice setaceous Hebrew character) est papilio familiae Noctuidarum, in Oecozona Palaearctica endemicus. Ea est species quotidiana omnem per Europam. Etiam in America Septentrionali invenitur, a litore ad litus trans Canadam et Civitates Foederatas septentrionales ad Alascam occidentalem. Invenitur in Montibus Saxosis quoque, a Montana ad Arizonam meridianam et Novum Mexicum. In orientali, invenitur a Cenomannica ad meridiem usque ad Carolinam Septentrionalem. Recentius in Tennesia observata est.

Latitudo alarum est 35–45 mm. Alae anteriores sunt fuscae-rubrae distinctis exemplaribus ad fundamentum, ubi nota nigra quae litterae nun Hebraicae (נ) similis habetur, regione cremea pallida ad hanc notam adiacenti. Alae posteriores sunt cremeae.

Larva est fusca vel viridis pallida, maculis nigris. Permultis generibus plantarum vescitur (vide indicem infra). Sunt bini fetus per annum. Species ut larva hiemat. Adulti a Maio ad Octobrem in Insulis Britannicis nocte volare solent, et a luce, saccharo, floribusque sicut Buddleia, Hedera, et Senecio attrahuntur.

Plantae hostes[recensere | fontem recensere]

Inter plantas quae observantur hostes huius speciei sunt:

Notae[recensere | fontem recensere]

  • Chinery, Michael. 1991. Collins Guide to the Insects of Britain and Western Europe. Londinii: Collins. ISBN 0002191377.
  • Skinner, Bernard. 2009. Colour Identification Guide to Moths of the British Isles. Ed. 3a. Londinii: Apollo Books. ISBN 8788757900.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!