Wolfgangus Nešković

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wolfgangus Nešković anno 2009

Wolfgangus Nešković (natus 3 Iunii 1948 Lubecae) iurisprudens et vir publicus Germanicus primo factionis Sinistrae erat, nunc autem nullius factionis sodalis est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Nešković filius caementarii Serbici et sutricis Theodiscae anno 1968 testimonium maturitatis accepit et deinde Hamburgi iurisprudentiae studebat. Anno 1974 primam et anno 1977, postquam referendarius fuit, secundam probationem adeptus est. Deinde iurisconsultus et ab anno 1978 iudex Lubecae laboravit. Anno 1990 prases iudicii terrae ibidem factus est. Hoc tempore nitebatur, ut fumatio Cannabis licita fieret: Anno 1994 summum iudicium iudicavit, ne is, qui minimam quantitatem Cannabis possideret, poena afficeretur. Anno 2002 Nešković iudex Summi Iudicii Foederalis (Theod. Bundesgerichtshof) nominatus est. Hoc officio ad annum 2005 functus est, cum legatus ad Dietam Foederalem electus est.

Familia[recensere | fontem recensere]

Nešković maritus est et duos liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Nešković annis 1979 - 1994 sodalis factionis SPD, deinde ad annum 2005 factionis Foederis 90/Viridum erat, postremo postquam Iosephus Fischer (Virides), tum Administer Foederalis Rerum Exterarum pro bello contra Serbiam nisus est, ad Sinistram accessit. Anno 2005 etiam legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et ad hunc diem manet. Ab anno 2009 legatus Cotbusii est. Die 13 Decembris 2012 factionem et fractionem sinistrae inter iurgium reliquit[1]. Anno 2013 non iam legatus parlamenti electus est.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Saepe cum ducibus factionum, quorum sodalis fuit, iurgabatur et anno 2010 etiam duces Sinistrae, praesertim Brandenburgi vituperavit, qui hoc terra foederali foedere cum SPD regnant.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]