Wolfgangus Amadeus Mozart

E Vicipaedia

(Redirectum de Wolfgang Amadeus Mozart)
Wolfgangus Amadeus Mozart
Wolfgang Amadeus Mozart
Wolfgangus Amadeus Mozart
Wolfgangus Amadeus Mozart a Iosepho Lange pictus
Natus 27 Ianuarii 1756
Salisburgi
Obiit 5 Decembris 1791
Vindobonae

Wolfgangus Amadeus Mozart (nomine puerile: Joannes Chrysostomus Wolfgangus Theophilus Mozart; natus Salisburgi die 27 Ianuarii 1756; mortuus Vindobonae die 5 Decembris 1791) fuit praeclarissimus compositor Austriacus.

Index

[recensere] Vita

Mozart baptizatus est compluribus praenominibus, quorum duobus ultimis tantum uti solebat nempe Wolfgangus Theophilus. Theophilus, scilicet, erat in loco nominis vernacularis Gottlieb, et mos quidam Wolfgango erat de hac variatione iocari. Cavillans illud nomen variis figuris scribere solebat, Theodisce Gottlieb, Francogallice Amadé, et denique rursus Latine "Amadeus" (quasi "ama Deum!"), quarum hanc ultimam figuram rarissime usurpavit. Iure igitur posuerimus nomen Latinum huic viro illustri esse Wolfgangum Theophilum Mozart, sed quoniam usus saeculorum nomen alterum, nempe Amadeus, usitatissimum fecerit, constat ea figura uti.

Actus baptismatis Mozarti
[Januarius] 28. med[ia hora] 11. merid[iana] baptizatus est : natus pridie äh[ora] 8. vesp[ertina]
Joannes Chrysost[omus] Wolfgangus Theophilus fil[ius] leg[itimus]
Nob[ilis] D[ominus] Leopoldus Mozart Aulæ Musicus, et Maria Anna Pertlin giuges
Nob[ilis] D[ominus] Joannes Theophilus Pergmaÿr Senator et Mercator civicus p[ro] t[empore] sponsus
Idem Leopoldus Lamprecht Capellanus Civicus

Amadeus fuit Ioannis Georgii Leopoldi Mozart et Annae Mariae Pertl filius. Etiam soror Maria Anna Walburga Ignatia (vulgo: Nannerl) psaltes clavilis fuit.

Die 4 Augusti 1782, Mozart Costantiam, consobrinam compositoris Caroli Mariae de Weber, in uxorem duxit.

[recensere] Opera

  • Ave verum corpus
  • Requiem
  • Idomeneus, rex Cretae
  • Tibia magica (Italice: Il flauto magico; Germanice: Die Zauberflöte)
  • Mithridates, rex Ponti
  • Sic faciunt omnes feminae (Italice: Così fan tutte)
  • Nuptiae Figari (Italice: Le nozze di Figaro)
  • Dominus Ioannes (Italice: Don Giovanni)
  • Hortulana Falsa (Italice: La Finta Giardiniera)

[recensere] Vide etiam

[recensere] Nexus externus

Vicimedia Communia plura habent quae ad Wolfgangum Amadeum Mozart spectant.
Wolfgangus Amadeus Mozart


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Instrumenta personalia