Winnie ille Pu
Winnie ille Pu (gen. Pui), Anglice Winnie the Pooh, vel Eduardus Ursus, est ursus et persona principalis in librorum seriebus ab A. A. Milneo Anglice scriptis, etiam Winnie the Pooh est titulus primo libro in serie edato anno 1926. Pui fabullae abhinc conversae sunt in multis linguis, triginta tres ad minimum,[1] et convertit Latine Winnie ille Pu Alexander Lenard annos 1951–1958.[2]
| “ | Ecce Eduardus Ursus scalis nunc tump-tump-tump occipite gradus pulsante post Christophorum Robinum descendens. Est quod sciat unus et solus modus gradibus descendendi, nonnunquam autem sentit, etiam alterum modum exstare, dummodo pulsationibus desinere et de eo modo meditari possit. Deinde censet alios modos non esse. En, nunc ipse in imo est, vobis ostentari paratus. Winnie ille Pu... | ” |
|
—Sic incipit libri versio Winnie ille Pu ab Alexandro Lenardo edita. |
||
Index |
[recensere] Historia Latinae versionis
Anno 1960, factus primus liber scriptus lingua non Anglica qui loco meritus in inventario librorum plurimum venditorum diarii New York Times, ubi remanebat 20 hebdomades.[3] Dixit The Christian Science Monitor "Caesar ipse numquam terram tam magnam quam CFA vicit mensibus duobus."[2]
[recensere] Capita
- Nobis ostentantur Winnie ille Pu atque apes nonnullae et incipiunt fabulae.
- Pu visitatum it et in angustias incurrit.
- Pu ac Porcellus venatum prodeunt et paene vusillum captant.
- Ior caudam amittit et Pu caudam quendam invenit.
- Porcellus in heffalumpum incidit.
- Ior Natalem agit Diem et duo dona accipit.
- Canga et Ru ille parvulus in silvam veniunt et Porcellus balneo utitur.
- Christophorus Robinus expotitionem ad Palum Septentrionalem ducit.
- Porcellus ab omni parte aquis circumdatus est.
- Christophorus Robinus convivium in honorem Pui dat et "Valete" dicimus.
[recensere] Personae
Winnie ille Pu est pupa Christophori Robini, pueri Anglici inter quinque et sex annos natu, quae vivit, cum aliis, in Centum Iugerum Silva.
Amici sunt:
- Porcellus, amicus Pui optimus
- Lepus, qui opem fert Puo, angustia passo
- Ior, asinus tristis
- Bubo, nonnumquam callidissime scit quomodo agat
- Canga, macropus aliena
- Ru, Cangae filius, qui omnes vexat
[recensere] Vide etiam
[recensere] Fontes
- ↑ Winnie the Pooh, apud Whole Pop Magazine Online. (Anglice)
- ↑ 2.0 2.1 Edwin McDowell. WINNIE ILLE PU NEARLY XXV YEARS LATER. The New York Times. 18 Novembris, 1984.
- ↑ The Page at Pooh Corner, pagina ad Pui trivia dedita. (Anglice)
[recensere] Nexus externi
[recensere] Libri Latini de Winnie illo Puo
Ut plures de Puo Latine legas, vide et lege:
- Winnie ille Pu (tr. Alexander Lenard, ISBN 0-14-015339-X, ISBN 0-525-48335-7)
- Winnie ille Pu semper ludet (tr. a Brian Staples, titulo prisco Domus Anguli Puensis, ISBN 0-525-46091-8)