Westbam

E Vicipaedia
(Redirectum de WestBam)
WestBam

WestBam (natus Maximilian Lenz 4 Martii 1965 Monasterii in Guestphalia / Germania) est discimpositor vulgatissimus musicae Technicae, possessor notae phonodisci nomine Low Spirit et instructor sollemniae Technicae nomine Mayday. WestBam pseudonomen est, quod brevis forma nominis Westphalia Bambaataa sit, quia Afrika Bambaataa discimpositor Americanus exemplar eius est.