Cosmotheoria

Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Weltanschauung)


Cosmotheoria[1] sive visio mundi sive imago mundi est summa aestimationum ex cognitione, experientia, perceptione realitatis ortarum. Suum quisque habet mundi vel realitatis intellectum, quo rerum naturam animo repraesentet. Hic intellectus non solum singulari homini est, sed etiam culturae, quae eum format. Cum tempora mutentur et culturae in illis, constat cosmotheoriam quoque mutabilem esse. Duo igitur videntur esse mundum intelligendi modi vel gradus, quorum unus ad singularem hominem pertinet, alter ad culturam vel communitatem et societatem humanam.

Vocabulum cosmotheoriae est a Neogr. κοσμοθεωρία mutuatum, quod ad verbum transfert Theod. Weltanschauung. Vocabulum Weltanschauung ex anno 1919 lege constitutionali Germanica multum interest, quia illo verbo aequalitas inter ecclesias et societates sicut circulos cogitationis liberae[2] praestatur.[3]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Neues Latein-Lexikon = Lexicon recentis latinitatis, s.v. Weltanschauung. Übersetzung aus dem Italienischen: Stefan Feihl et al. Bononiae: Lempertz, 1998. De aliis testimoniis, videas disputationem.
  2. Vide etiam Consociationem Humanisticam Germaniae.
  3. Deinde locutio Anglica religion or belief sive Francogallica religion ou convictions in foederibus internationalibus iurum humanorum tuendorum Theodisce verbis Religion oder Weltanschauung versa est (vide hic in datorum repositorio linguistico Consociationis Nationum Unitarum (supra sub Settings selige German et preme Update Default Settings)).

Nexus interni