Watchet
Watchet est oppidum Somersetensis comitatus in Anglia occidentali situm. Ibi nundinae tenebantur ab anno circiter 900, mercatus autem ab anno 1244.[1] Usque ad annum 1902 Watchet et Williton in paroecia Sancti Decumani comprehensa sunt; quo anno pagus urbanus Watchet a paroecia civili Williton divisa est. Paroecia antiqua nomen habuit e sancto Decumano olim ecclesiae in oppido Watchet sitae patrono.
Portus Watchet fuit burgus regni Occidentalium Saxonum.[2] Ter in Chronicis Anglosaxonum refertur, nominibus Weced et Wecedport. Anno fere 917 "piratae" Vicingi, ducibus Ohtor et Hroald, e Britannia Minore manicam Bristoliensem invaserunt; ab Herefordiensibus et Glocestriensibus repulsi ad Porlock et iuxta Watchet noctu furtim descenderunt, unde ab incolis debellati in insula vel Flat Holm vel Steep Holm refugium reppererunt: ibi alimentis carentibus multi mortui sunt.[3] Annis 987 seu 988, rursusque anno 997, a Vicingis oppidum combustum est.[4]
Notae [recensere]
- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
- ↑ Hidae quorundam burgorum
- ↑ Chronica Anglosaxonum Ā anno 918 (be eastan Wæced; insula Bradan Relice), D anno 915 (be eastan Weced; insula Steapan Reolice) et similiter B et C
- ↑ Wecedport: Chronica Anglosaxonum E anno 987, C anno 988, E anno 997
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Watchet spectant. |
Bibliographia [recensere]
- "Watchett" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
- "St. Decumans, including Watchet and Williton" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- Textus interretiales) Somerset vol. 5 (1985) pp. 143-171