Waddeweitz

E Vicipaedia
Wikidata Waddeweitz
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Germania
Locus: 53°0′0″N 10°58′0″E
Numerus incolarum: 876
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 49.28 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Waddeweitz: situs
Waddeweitz: situs

Waddeweitz commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Lüchow-Dannenberg est. Ad Waddeweitz commune vici Bischof, Diahren, Dickfeitzen, Dommatzen, Klein Gaddau, Groß Gaddau, Gohlau, Hohenvolkfien, Kiefen, Kröte, Kukate, Maddau, Marlin, Salderatzen, Sareitz, Schlanze, Waddeweitz, Klein Wittfeitzen, Groß Wittfeitzen atque Zebelin pertinent. Waddeweitz pars communis generalis Lüchow est.

Historia[recensere | fontem recensere]

Waddeweitz pars Ducatus Luneburgensis fuit. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Waddeweitz ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris et ab anno 2006 pars Lüchow communis generalis est. Anno 1972 vici supra dicti ad Waddeweitz adiuncti sunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Waddeweitz spectant.

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!