Vulgaires Machins

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Gulielmus Beauregard in Lac-Mégantic in Quebeco die 12 Augusti 2007 cantat.

Vulgaires Machins (IPA: /vylɡɛʁ maʃɛ̃/) (sc. "obiecta vulgaria, cruda"), interdum Vulgaires modo appellatus sive litteris VM abbreviatus, est grex musicae rock Quebecensis, qui praecipue ad capitalismi et consumismi et culturae popularis reprehensiones se conicit. Grex anno 1995 in Granby in Quebeco creatus est, et socii eius quattuor sunt: Gulielmus Beauregard (vox, cithara), Maria-Eva Roy (vox, cithara, clavile), Maximus Beauregard (cithara gravis) et Patricius Landry (tympana).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1995 in Granby Gulielmus et Maria-Eva, qui septimum decimum annum agebant, gregem Vulgaires Machins creaverunt. Postea se dixerunt, se critice scripturos si scivissent, minus comicum nomen delegissent; anno enim 2000 in eius albo Regarde le monde, grex de rebus civilibus cantare incepit.

Anno 2002 tertium album Aimer le mal divulgatum est. Hoc temporis puncto, grex ille in Quebeci famas venit propter themata eius acuta et deglobalizationem tractantia.

Vulgaires Machins tunc Compter les corps quintum album anno 2006 provulgavit, et in eo rhythmos rock magis quam punk adhibuit, quam ob rem textum magis elaborare et de omnibus peristasibus quibus voluerit disserere potuit, puta de socialismo communismoque, capitalismo, Tertio Mundo. Idem accidit in Requiem pour les sourds proximo albo gregis, in quo talia cantant qualia Parasites carminis: "Parasiti sumus, meretrices sumus; excusatio tantum sumus ut praeconium spectetis" et "Quod 3.07$ pependimus, vobis pro 30.58$ vendimus."[t. 1][1]

Discographia[recensere | fontem recensere]

Datum Titulus
1996 La vie est belle (Vita pulchra est)
Maius 1998 24:40
9 Maii 2000 Regarde le monde (Specta mundum)
17 Septembris 2002 Aimer le mal (Malum amare)
2004 Crossing the bridge/Passe le pont split
1 Augusti 2006 Compter les corps (Corpora computare)
2 Martii 2010 Requiem pour les sourds

Notae[recensere | fontem recensere]

Latine conversa[recensere | fontem recensere]

  1. "Nous sommes des parasites / Nous sommes des putes / Nous ne sommes qu’un prétexte / Pour vous faire avaler de la pub" et "Ce qu’on a payé 3,07 $ / On vous le vend 30,58 $"

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Vulgaires Machins Situs mandatus (Francogallice)