Concordatum Wormatiense

E Vicipaedia
(Redirectum de Vormatiae concordatus)
Salire ad: navigationem, quaerere

Concordatum Wormatiense,[1], etiam Pactum Calixtinum sive Heinricianum[2] dictum, est concordatum die 23 Septembris 1122 Wormatiae publice inter Henricum V, imperatorem Sacri Romani Imperii, et Calixtum II papam commutatum, quo controversia de investitura compositum est. Exemplum primum versionis imperialis adhuc in Archivo Secreto Vaticano asservatur, versio papalis non nisi descripta permanet.

Pacta concordato Wormatiensi similia anno 1208 cum Corona Aragoniae, anno 1213 cum Anglia et anno 1268 cum Francia inita sunt; item postea cum Suecia et Norvegia.

Verba concordati Wormatiensis sunt:

[1] Ego Calixtus episcopus servus servorum Dei tibi dilecto filio H. Dei gratia Romanorum imperatori augusto concedo electiones episcoporum et abbatum Teutonici regni, qui ad regnum pertinent, in praesentia tua fieri, absque simonia et aliqua violentia; [2] ut si qua inter partes discordia emerserit, metropolitani et comprovincialium consilio vel consilio saniori parti assensum et auxilium praebeas. [3] Electus autem regalia per sceptrum a te regalia et, quae ex his iure tibi debet, faciat. [4] Ex aliis vero partibus imperi consecratus infra sex menses regalia per sceptrum a te recipiat et, quae ex his iure tibi debet, faciat; exceptis omnibus quae ad Romanam ecclesiam pertinere noscuntur. [5] De quibus vero mihi querimoniam feceris et auxilium postulaveris, secundum officii mei debitum auxilium tibi praetabo. [6] Do tibi veram pacem et omnibus, qui in parte tua sunt vel fuerunt tempore huius discordiae.

Notae[recensere | fontem recensere]