Vladimirus Lenin
| Vladimirus Lenin | |
|---|---|
| Владимир Ленин | |
| Natus | 22 Aprilis 1870 in urbe Simbirsk, nunc Ul'janovsk Russiae |
| Obiit | 21 Ianuarii 1924 in vico Gorki prope Moscuam |
Vladimirus Eliae filius Lenin [1] (Russice: Владимир Ильич Ленин, tr. Vladimir Il'ič Lenin, vero nomine Ульянов, tr. Ul'janov[1]; natus 22 Aprilis 1870, mortuus 21 Ianuarii 1924), revolutionarius Russicus, est conditor et dux Russicae factionis communisticae, dux revolutionis Octobris socialisticae (7 Novembris 1917), primus praefectus (praeses Concilii Comissariorum Popularium) Russicae Sovieticae Foederativae Socialisticae Rei Publicae et Unionis Sovieticae. Multa scripta politica et philosophica creavit.
Index |
Biographia [recensere]
Vladimirus Eliae filius Ul'janov natus est 10 Aprilis secundum Calendarium Iulianum (22 Aprilis secundum Gregorianum) anno 1870, in urbe Simbirsk (Симбирск), quae nunc in eius honorem Ul'janovsk (Ульяновск) nominatur. Pater Vladimiri, paedagogus Elias Nicolai filius Ul'janov (Илья Николаевич Ульянов, Il'ja Nikolaevič Ul'janov, 1831–1886) illo tempore erat inspector scholarum gubernii Simbirskensis, serius factus est director illarum.
Annis 1879 – 1887 V. Ul'janov in gymnasio urbis Simbirsk prospere discebat. Litteraturam marxisticam cognovit, fratris senioris nomine Alexander (qui fuit revolutionarius et terrorem contra monarchiam probavit) gratia. Anno 1887 Alexander Ul'janov capitis supplicio affectus est, quia in organisatione conatus contra imperatorem Alexandrum III participavit. Vladimirus post poenam capitis fratris sui etiam factus est revolutionarius, sustinuit ideas socialisticas Caroli Marx.
Anno 1887 V. Ul'janov fuit studiosus facultatis iuridicae Universitatis Casanensis, sed exclusus est participii in actionibus revolultionariis causa. Anno 1891 Vladimirus probationes summales sustinuit in facultate iuridica Universitatis Petropolitanae. Fuit assessor advocati Samarae, in qua urbe sodalitatem marxistorum condidit.
Mense Augusto anno 1893, V. Ul'janov Petropolim transmisit et activitatem suam revolutionariam continuavit. Fuit auctor scriptorum in quibus ideas suas explanavit. Credidit, classis operaria esse debet "copiata" capitalismi et conditor societatis communisticae. Anno 1895, condidit Petropolitanam "Associationem certationis pro liberatione classis operariae" (Russice: Петербургский «Союз борьбы за освобождение рабочего класса»), quae fuit basis factionis revolutionariae proletariorum. Anno illo, activitatis revolutionariae causa arrestatus est, et anno 1897 in Siberiam deportatus est. Ibi Vladimirus sponsam suam Nadiam Krupskajam, etiam participii in motu revolutionario causa exilio affectam, uxorem duxit.
Post absolutionem deportationis anno 1900, Vladimirus Ulianov Russiam liquit. Quo anno ille et Georgius Plechanov (Георгий Валентинович Плеханов, Georgij Valentinovič Plechanov, 1856 – 1918) peregre inceperunt editionem scripti periodici, Scintilla («Искра», "Iskra") nominati. Mense Decembri anno 1901 V. Ul'janov pseudonymum Lenin (pro nomine auctoris opusculi sui, in Scintilla publicati) primo adhibuit (etiam habebat pseudonyma alia: Ильин, Il'in; Фрей, Frej; Тулин, Tulin; Карпов, Karpov, etc.).
Anno 1903 in concilio secundo Russicae Social-Democraticae Operariae Factionis (R.S.D.O.F.; Russice: Российская социал-демократическая рабочая партия, РСДРП, anno 1898 condita), Lenin condidit factionem Bolsevicorum[2] (sic vocatur ex verbo большой, bol'šoj, i.e. maior, quia eius sectatores initio fuere maioritas in R.S.D.O.F.), quae seruis facta est Factio Communistica.
Tempore Russicae revolutionis annis 1905–1907, Vladimirus Lenin in Russia erat, cum aliis certationem revolutionem duxit. Illo tempore evolvit ideam de hegemonia proletariati in revolutione burgense-democratica, theoriam cuius transgressus in revolutionem socialisticam creavit. Post cladem revolutionis illius Lenin denuo emigravit. Tempore Belli Orbis Terrarum I V. Lenin proposuit transformationem belli imperialistici in bellum civile (i.e. bellum proletariorum contra classem possessorum).
Anno 1917, post Revolutionem Februarii, Lenin in Russiam rediit. Politicam "Administrationis temporalis" terrae illius incurrit. Latebat, comminationis arrestationis causa. Fuit dux Revolutionis Octobris socialisticae, cuius gratia statuta est "dictatura proletariati", quam Lenin divulgabat, factio Bolsevicorum (ab mense Martio 1918 "Russica Communistica Factio (bolsevicorum)" nominata) facta est regnatrix.
A Secundo Omnirussico Convento Sovietorum (7–9 Novembris 1917) Vladimirus Lenin electus est praeses Concilii Comissariorum Popularium (Russice: Совет народных комиссаров, tr. Sovet narodnych komissarov) et Russiam sovieticam administrabat.
Die 3 Martii 1918, Lenin suique confecerunt pacem cum Germania (quae pax iudicio multorum hominum non expedivit Russiae), sed Bellum Civile Russicum ad annum 1922 processit. In tali rerum statu evenit politica "communismi militaris" (nationalisatio industriae, liquidatio commercii privati, distributio publica productorum, munus operosus communis, etc.). Repressalia {?} contra inimicos veros et possibiles auctoritatis Sovieticae fuere "terror ruber" nominata.
Die 30 Augusti 1918, Lenin vulneratus est conatus causa, subinde denuo activitatem suam politicam continuavit.
Anno 1919, Lenin creationem Communistici Internationalis proposuit. Is elaboravit rationem constructionis socialismi (industrialisatio terrae, etc.). Proposuit principia "politicae oeconomicae novae" (usus mercaturae et pecuniae privatae, etc.), quae anno 1921 successit "communismum militarem."
Anno 1922, Unio Rerum Publicarum Sovieticarum Socialisticarum formabatur. Iosephus Stalin proposuit et sustinetus est: Unionis res publicae aliae includendae erant in Russiam sicut partes autonomae. Sed Vladimirus Lenin contra propositionem illam fuit – ille insistit, formanda fuit unio rerum publicarum aequatis iuris; quod propositum constitutum est.
Anno 1922, Lenin gravi morbo affectus est, et ab mense Decembri illius anni in vita politica terrae de facto non participabat, in vico Gorki prope Moscuam incoluit.
Lenin mortuus est in Gorki die 21 Ianuarii 1924; cadaver mumificatus in mausoleum Moscuae positus est.
Opiniones variorum hominum de eius actionibus sunt controversae.
Nonnulla opera quae Lenin scripsit [recensere]
- Quid est "amici populi" et quo modo illi contra Social-Democratos bellant? («Что такое "друзья народа" и как они воюют против социал-демократов?»), anno 1894 scriptum
- Evolutio capitalismi in Russia. Processus formationis mercatus interni pro industria ampla («Развитие капитализма в России. Процесс образования внутреннего рынка для крупной промышленности»), anno 1899 publicatum
- Quid agamus? Quaestiones gravissimae motus nostri («Что делать? Наболевшие вопросы нашего движения»), anno 1902 publicatum
- Materialismus et empiriocriticismus («Материализм и эмпириокритицизм»), anno 1909 publicatum
- Imperialismus, ut stadium ultimum capitalismi («Империализм, как высшая стадия капитализма»), anno 1916
- "Theses Apriles" («Апрельские тезисы») orationis De pensis proletariati in hac revolutione («О задачах пролетариата в данной революции»), anno 1917
- Revolutio proletarica et renegatus Kautsky («Пролетарская революция и ренегат Каутский»), anno 1918
- Pensa alternata ditionis Sovieticae («Очередные задачи советской власти»), anno 1918
- Initium magnum («Великий почин»), anno 1919
- Oeconomica et politica in epocha dictaturae proletariati («Экономика и политика в эпоху диктатуры пролетариата»), anno 1919
- Morbus infantilis "laevitatis" in communismo («Детская болезнь "левизны" в коммунизме»), anno 1920
Notae [recensere]
Fontes [recensere]
- Pagina de Vladimiro Lenin Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
- Dictionarium novum illustratum encyclopaedicum = Новый иллюстрированный энциклопедический словарь / Ред. кол.: В.И. Бородулин, А.П. Горкин, А.А. Гусев, Н.М. Ланда и др. – М.: Большая Российская энциклопедия, 2001. – ISBN 5-85270-259-5 (Russice)
Vide etiam [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vladimirum Lenin spectant. |
- EPHEMERIS - Lenin a mortuis surrexisse (Latine)
- Votum interretiale de deiectione corporis V. Lenini ex mausoleo in situ V.I.Lenin.info (Russice)
![]() |
| Factionis Communisticae Unionis Sovieticae duces |
