Vladimirus Filatov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vladimirus Filatov
Владимир Филатов
Vladimirus Filatov
Natus 27 Februarii 1875
in vico Michajlovka tunc gubernii, nunc regionis Pensensis Russiae
Obiit 30 Octobris 1956
Odessae

Vladimirus Petri filius Filatov (Russice Владимир Петрович Филатов, tr. Vladimir Petrovič Filatov; 27 Februarii 187530 Octobris 1956) erat ophthalmologus Russicus et Ucrainicus Sovieticus, conditor scholae scientificae in ophthalmologia, academicus Academiae Scientiarum Ucrainicae RSS ab anno 1939 et Academiae Scientiarum Medicarum URSS ab anno 1944, anno 1950 titulo Herois Laboris Socialisticae ornatus.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Vladimirus Filatov anno 1897 complevit studium suum in facultate medica Universitatis Moscuensis, et ab anno 1903 Odessae colebat, ubi anno 1908 dissertationem pro gradu doctoris medicinae defensit. Annis 19031911 in clinica ocularia Universitatis Odessanae laborabat, et ab anno 1921 fuit professor Instituti Medici Odessani. Anno 1936 Filatov condidit Institutum Ophthalmologiae Experimentalis, cuius director ad finem vitae suae mansit, et quod nunc Institutum Morborum Oculariorum et Therapiae Texturalis Filatoviana vocatur. Praeterea fuit conditor atque editor Diarii ophthalmologici, etiam praeses societatis scientificae ophthalmologorum Ucrainae.

Filatov notus est ut inventor methodi transplantationis corneae atque nonnullorum aliorum methodorum therapiae ophthalmologicae (e.g., anno 1933 elaboravit methoda therapiae texturalis). Multa instrumenta ophthalmologica creavit. Plus quam 430 opera sua scientifica in lucem edidit.