Viurus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Viurus flumen apud Dunelmum.

Viurus est amnis in Anglia septentrionali qui oritur in collibus Penninis et versus orientalem fluit, circundans, maeandero facto, urbem Dunelmum et exiens apud Viuraemudam in marem Germanicum. Gyruo conditum est monasterium illustre Petri et Pauli, ubi habitabat saeculos septimum et octum Beda Venerabilis, theologus et scriptor cuius opus notissimum est Historia Ecclesiastica Gentis Anglorum et Viuraemudae conditum est monasterium geminum eius temporibus anglo-saxonicis.

Draco de Lambton[recensere | fontem recensere]

Iuxta notam fabulam indigenam, draco parvulus extractus e Viuro a quodam Ioanne Lambton, immanem ad staturam crescens vicinitatem perterruit et vastavit donec Ioannes ipse, a Palaestina regressus, eum decollatum interfecit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]