Vitae parallelae
Vitae parallelae (Graece Βίοι παράλληλοι) est nomen operis biographici, quod de vita ducum, regum, virorum illustrium Plutarchus iam senex composuit, ita, ut libri singuli binos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum. Quibus omnibus summis viris inter se comparatis Plutarchus Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrat. Comparandi ratio in binorum virorum simili ingenio similive fortuna consistit, quae post vitas narratas breviter explanantur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, nam duplex est liber de Tiberio Gaioque Graccho narrans, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.
Maximam popularitatem apud antiquos Plutarcho Vitae parallelae attulerunt, medio autem aevo plerique ignorabant, saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam convertere coeperunt.
Index |
Index vitarum [recensere]
Antiquissimi [recensere]
- Theseus (Theseus) Textus
- Romulus (Romulus) Textus
- Numa (Numa Pompilius) Textus
- Lycurgus (Lycurgus) Textus
- Solon (Solon) Textus
- Poplicola (Poplicola) Textus
Saeculo 5 a.C.n. mortui [recensere]
- Coriolanus (Coriolanus) Textus
- Aristides (Aristides)
- Themistocles (Themistocles) Textus
- Cimon (Cimon)
- Pericles (Pericles) Textus
- Nicias (Nicias)
- Alcibiades (Alcibiades) Textus
Saeculo 4 a.C.n. mortui [recensere]
- Lysander (Lysander)
- Camillus (Camillus) Textus
- Pelopidas (Pelopidas)
- Agesilaus (Agesilaus)
- Dion (Dion)
- Timoleon (Timoleon) Textus
- Alexander (Alexander)
- Demosthenes (Demosthenes)
- Phocion (Phocion)
- Eumenes (Eumenes)
Saeculo 3 a.C.n. mortui [recensere]
- Demetrius (Demetrius Poliorcetes)
- Pyrrhus (Pyrrhus)
- Agis (Agis)
- Cleomenes (Cleomenes)
- Aratus (Aratus)
- Marcellus (Marcellus)
- Fabius Maximus (Fabius Maximus) Textus
Saeculo 2 a.C.n. mortui [recensere]
- Philopoemen (Philopoemen)
- Flamininus (Flamininus)
- Aemilius Paullus (Aemilius Paullus) Textus
- Cato senior (Cato senior)
- Tiberius Gracchus (Tiberius Gracchus)
- Gaius Gracchus (Gaius Gracchus)
Saeculo 1 a.C.n. mortui [recensere]
- Gaius Marius (Gaius Marius)
- Sulla (Sulla)
- Sertorius (Q. Sertorius)
- Lucullus (Lucullus)
- Crassus (Marcus Crassus)
- Pompeius (Pompeius)
- Cato iunior (Cato iunior)
- Iulius Caesar (Iulius Caesar)
- Cicero (Cicero)
- Brutus (Brutus)
- Marcus Antonius (Marcus Antonius)
Nexus externi [recensere]
- Opera Plutarchi ed. Th. Doehner (Graece, Latine)
- Versiones apud Vicifontem Francogallicam (Francogallice)
- Textus et subsidia apud mercure (Graece, Latine, Francogallice)