Vinovia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pars Vinoviae. Imago anni 2003.
Reconstructio castrorum Romanorum nomine Vinovia/Vinovium in simulatione ROMA mundi virtualis Second Life. Imago anni 2013.

Vinovia[1][2] sive Vinovium[3] (Anglice: Binchester Roman Fort) fuit castra Romana, vico satis magno adiacente, ad ripam fluminis Vedrae sita in antiqua provincia Britannia, nunc in comitatu Dunelmensi Angliae, 1.6 km septentrioni versus ab urbe hodierna Bishop Auckland distantia. Castra probabiliter circa annum 79 constructa sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Vinovia": Itinerarium Antonini 465.1; Cosmographia Ravennas 107.13
  2. Verbum adiectivum "Vinoviensis" si inscriptio recte interpretatur. "[...]mandus ex c[uneo] Fris[iorum] Vinovie[nsium] v[otum] s[olvit] l[ibens] m[erito]": R. G. Collingwood, R. P. Wright, The Roman Inscriptions of Britain. Oxonii: Clarendon Press, 1965 vol. 1 p. 344 no. 1036
  3. "Οὐιν(ν)οούιον": Ptolemaeus, Geographia 2.3.10

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • "Vinovia" in A. L. F. Rivet, Colin Smith, The Place-Names of Roman Britain (Londinii: Batsford, 1979) pp. 504-505
  • "Binchester" in Tabula Imperii Romani: Britannia septentrionalis (Londinii: Oxford University Press, 1987. ISBN 0197260594) p. 7

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Vinoviam spectant.