Vincentius Monti
| Vincentius Monti | |
|---|---|
| Vincenzo Monti | |
| Vincentius Monti, anno 1809, ab Andrea Appiani pictus, Mediolani Pinacotheca Brerae | |
| Natus | 19 Februarii 1752 Alfonsine apud Ravennam |
| Obiit | 13 Octobris 1828 Mediolani |
Vincentius Monti[1], vulgo Vincenzo Monti (1754–1828) fuit scriptor praecipue fabularum scaenicarum et poeta Italicus. Hodie Monti magnus existimatur interpretes, quia magnifice Homeri Iliada de Graeco sermone in Italicum reddidit.
Index |
Vita [recensere]
Vincentius, Fidelis Monti et Dominica Maria Mazzari filius, natus est in vico Alfonsine apud Ravennam die 19 Februarii 1754. Apud seminarium Faventiae educatus est, et postea apud universitatem Ferrarianam iuri et medicinae studuit. Anno 1775, ille illustris Arcadum Pontificiae Academiae sodalis factus est.
Anno 1778, Monti, a legato pontificali in Ferraria cardinale Scipione Borghese vocato, Romam iit, ubi Theresiam Pickler in matrimonium duxit et operam suam Ludovico Braschi Onesti, nepoti Papae Pii VI navavit.
Exemplo Victorii Alfieri Monti fabulas scaenicas scribere coepit, accurate anno 1785 feliciter cum tragoedia Aristodemo et minus prospere anno 1793 cum Cantica in morte Ugo Basseville.
Quamquam in poesis La Feroniade et La Musogonia Rerum Francicarum eversionis censuram fecerat, cum anno 1796 Francici a Napoleone ducti in Italiam irrupperunt, eos sustinuit. Vix anno 1797, Res Publica Cisalpina condita est, Monti Mediolano capite novae civitatis migravit et ibi semper mansit, praeterea post cladem Franciae anno 1799 et usque ad annum 1801 cum Lutetiae breviter vixit. Lutetiae Mascheroniana opus in memoriam Laurentii Mascheroni coepit, sed numquam perfecit.
Postquam in Italia rediit, magister rhetoricae apud universitates Mediolananas, et postea Papiae creatus est. Anno 1805, Napoleo Rege Italiae, Monti eius rerum gestarum scriptor et poeta aulicus factus est.
Monti, post cladem Napoleonis anno 1814 et cum novum Regnum Langobardiae et Venetiae conditum est, Francisco I imperatore Austriae regnante, poeta aulicus mansit. Mediolani obiit die 13 Octobris 1828.
Praecipua opera [recensere]
- 1776 - La visione di Ezechiello
- 1779 - Prosopopea di Pericle (lyricum carmen, Italiane ode) et Saggio di poesie
- 1781 - La bellezza dell'universo (poema)
- 1782 - Sciolti a Sigismondo Chigi et Pensieri d'amore
- 1783 - Versi
- 1784 - Al signor di Montgolfier (lyricum carmen)
- 1787 - Aristodemo (tragoedia)
- 1788 - Galeotto Manfredi
- 1793 - Bassvilliana / In morte di Ugo di Bassville (numquam perfectum)
- 1797 - La Musogonia et Prometeo
- 1800 - Poesie, Dopo la battaglia di Marengo, et translatio La Pucelle d'Orléans opus Voltarii, La pulcella d'Orleans
- 1802 - Mascheroniana / In morte di Lorenzo Mascheroni (poema) et Caio Gracco (tragoedia)
- 1803 - translatio: Satire (Persio)
- 1805 - Alla maestà di Napoleone
- 1806 - Il bardo della Selva Nera
- 1810 - translatio: Iliade (Homerus)
- 1815 - Il mistico omaggio
- 1816 - Il ritorno di Astrea
- 1825 - Sulla mitologia
- 1817-1826 - "Proposta di alcune correzioni ed aggiunte al Vocabolario della Crusca"
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Vincentium Monti spectant. |
Bibliographia [recensere]
- Cesare Angelini. 1960. Carriera poetica di Vincenzo Monti. Mediolani: Fabbri.
- Guido Bustico. 1924. Biografia di Vincenzo Monti. Florentiae: Olschki.
- Nicolò Minéo. 1992. Vincenzo Monti: La ricerca del sublime e il tempo delle rivolutione. Pisis: Giardini.
- Angelo Romano. 2001 Vincenzo Monti a Roma. Romae: Vecchiarelli. ISBN 88-8247-076-8.
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |