Viccingi
Viccingi[1] (-orum, m.pl.), vel vicingi[2] sive vichingi[2] (ex Norvegico antiquo víkingr), fuerunt exploratores, bellatores, mercatores, et piratae Septentrionales qui a saeculo octavo exeunte ad medium saeculum undecimum late in Europa, Asia, et insulis Atlanticis exploraverunt, incursiones et negotia fecerunt, atque consederunt.[3]
Index |
Origo [recensere]
Viccingi Norvegiam, Daniam, Sueciam incolebant. Magna erat facultas Viccingorum aedificandi naves et navigandi. Forma navium singularis erat, quae velo uno tantum et quidem maximo et remis et in extremis navium partibus draconum capitibus instructae erant.
Historia [recensere]
Generaliter, nota prima de Viccingis putatur ex Chronica Anglosaxonum. Anno 793 Viccingi cum navibus, quarum capita formam draconis habuerunt, ad Monasterium Lindisfarnense navigaverunt, ut aurum caperent et monacis occidirent.
Sed immo vero prima nota a Gregorio Turonense est in Historiae Francorum liber III. Tempore Francorum rege Chlodovechi erat, circa 515,
- Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus. Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.
Post annum 800, nuntii historici de Viccingis multiplicabant. Viccingi in multas urbes navigabant rapta exercens, Lutetia, Pisae et Hamburgum exempla sunt. Viccingi Danici et Norvegici navigabant in Hibernia, Magna Britannia, Gallia, Sicilia, et Hispania.
A circa 900, Viccingi regna praeter Scandinaviam condebant. In Britannia septentrionale, ei primum regnum externum condiderunt. Anno 878, Alfredus Magnus rex anglorum totum terrae sepentrionalis viam Vaetlingae proliferabat ad Viccingorum ducem Guttorm. Canutus (Knut) filius regis Danici Svenus Tveskaegg rex Anglorum erat.
Viccingi Orientales sive Varaegi [recensere]
Viccingi Suecii Varaegi (Graece Οὐαράγγοι) nominabantur. Expansio Varaegorum via Ruthenia erat. Varaegi anno 868 Constantinopolem invadebant. Post hoc, Imperator Constantinopolitanus Varaegos quam milites habuit, quod fortes et strenui erant.
In oriente, Varaegi fuerunt monarchae Novogardienses (sive Holmgardenses). Ruricus et sui fratres duces Varaegorum erant. Postea caput regni Chiovia erat sub Helgem (Oleg) ducem.
Viccingi Occidentales [recensere]
Viccingi Occidentales in Dania et Norvegia incolebant. Primi obiectivi eius Magnam Britanniam, Galliam, Hispaniam, et Germaniam invadere et aurum capere erant. Expeditiones a principibus Europaeis timebantur. Urbes magnae Viccingorum erant Uppsala, Trondheim, Lunda, et Heidiba (apud Slia), quae etiam Danica Hedeby vel Germanica Haithabu nominatur. Erat urbs proxima Sliasvig, quid postea Slesviga (Schleswig) nominabatur.
Exploratores vicingorum occidentales apud insulis Faroensibus, Islandia et Terra Viride navigaverunt. Islandia a Flokio Vilgerdaro filio cognita est in anno 874 vicingus Ericus Rufus erat, qui a Norvegia in Islandia navigabat et deinde in occidente insulam magnam videbat, qui nominavit Terram Viridem. Duo vici condibantur ab Viccingos in Terram Viridem: Austgard (vel vicus orientalis) et Vestgard (vel vicus occidentalis). Filius Erici Leivus etiam in Americam continens navigabat. Terram Americanam partim Vinlandia nominabat, quid est latine terra vini.
America Normandica [recensere]
Americae boreo-orientalis terrae cognitae mediaevales ab Viccingis nominatae et in Sagis Nordicis notatae:
- Hvirtalanda: hodie Civitates Foederatae orientales ab confinio Canadae iuxta litus ad promonturium Hatteras, atque ibi indigenae mediaevales Hvirtamanna ab Viccingis nominati.
- Vinlanda: hodie Canada orientalis, ac ibi incolae indigeni Skraellingar nominati.
- Marklanda: hodie Quebecum et aestuarium fluminis Sancti Laurentii.
- Hellulanda Minor (Nordice: Litla Helluland): hodie insula Terranova.
- Hellulanda Maior (Nordice: Mikla Helluland): hodie paeninsula Labrador.
- Nordseta: hodie Insula Baffin.
- Kroksfjord: hodie Sinus Hudsonianus.
- Gunnungsgap: hodie Fretum Davisianum inter Labradorem et Groenlandiam.
Normanni [recensere]
Normanni sunt descendentes vicingorum, qui in ceteris terris incolebant, talis Normannia, Sicilia aut Italia meridiana (Willelmus Ferreabrachia, Robertus Guiscardus, Rogerius Bosso).
In Gallia septentrionale Viccingi Normanni nominantur. Rollo Viccingus dux normannicus primus erat. Vilelmus dux normannicus deinde in 1066 ex Normannia in Britanniam invadit et rex anglorum fuit. Prior idem anno Haraldus Hardrada rex noruvegius Britannia invadebat, sed moriebat in proelio.
In Italia, in Tarento, Normanni regnum fecerunt, quod vassum Papae erat.
Vide etiam [recensere]
Notae [recensere]
- ↑ Lexicon Universale; Carolus Du Cange et al., Glossarium mediae et infimae Latinitatis, tomus VIII, 1887, p. 313.
- ↑ 2.0 2.1 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Verbum est mediaevale creatum et stat singulari et generibus duobus: vic(h)ing|us, -a.
- ↑ Roesdahl, pp. 9–22.
Bibliographia [recensere]
- Askeberg, Fritz. 1944. Norden och kontinenten i gammal tid. Studier i forngermansk kulturhistoria. Uppsala: Almqvist & Wiksell.
- Downham, Clare. 2007. Viking Kings of Britain and Ireland: The Dynasty of Ívarr to AD 1014. Dunedin Academic Press. ISBN 9781-903765-89-0.
- Fitzhugh, William W., et Elisabeth I. Ward. 2000. Vikings: The North Atlantic Saga. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press. ISBN 9781560989950.
- Hadley, D. M. 2006. The Vikings in England: Settlement, Society and Culture. Manchester University Press. ISBN 0-7190-5982-8.
- Hall, Richard. 2007. Exploring the World of the Vikings. Thames and Hudson. ISBN 978-0-500-05144-3.
- Hall, Richard. 2010. Viking Age Archaeology. Shire Studies. ISBN 978-0-7478-0063-7.
- Heide, Eldar. 2005. Víking - 'rower shifting'? An etymological contribution, Arkiv för nordisk filologi 120:41–54.
- Heide, Eldar. 2008. Viking, week, and Widsith. A reply to Harald Bjorvand, Arkiv för nordisk filologi 123:23–28.
- Lindqvist, Thomas. 2003. 'Early Political Organisation: (a) An Introductory Survey', in The Cambridge History of Scandinavia: Prehistory to 1520, ed. Knut Helle, 160–167. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-47299-7.
- Roesdahl, Else. 1998. The Vikings. Penguin. ISBN 0-14-025282-7.
- Sawyer, Peter. 1972. The Age of the Vikings. Ed. 2a. Londinii: Palgrave Macmillan. ISBN 0-312-01365-5.
- Williams, Gareth. Kingship, Christianity and coinage: monetary and political perspectives on silver economy in the Viking Age. In Silver Economy in the Viking Age, ed. James Graham-Campbell et Gareth WIlliams, 177–214. ISBN 978-1-59874-222-0.
Nexus externi [recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad viccingos spectant. |
- Adami Bremensis libri III Gesta Hammaburgensis ecclesiae pontificum, apud hbar.phys.msu.su
- Gregorii Turonensis Historia Francorum liber III, apud www.thelatinlibrary.com