Via Sacra (Attica)

E Vicipaedia
Lapis antiquus quo Via Sacra indicata est. Inscriptio saec. V a.C.n.: ΗΟΡΟΣ ΤΕΣ ΟΔΟ ΤΕΣ ΕΛΕΥΣΙΝΑΔΣΙ, scil. "Terminus viae ad Eleusin" (Museum Archaeologicum Ceramici)

Via Sacra (Graece Ἱερὰ Ὁδός) in Graecia antiqua fuit via quae ab Athenis ad Eleusin viginti unum chiliometra patuit. Sic appellabatur quia pompa Mysteria Eleusina celebrans hoc itinere usa est. Pompa in Ceramico (coemeterio Athenarum) die 19 mensis Boedromionis coepit.

In Graecia hodierna, via ex mediis Athenis ad Aegaleon et Chaedarium (secundum iter vetus ad Eleusin) Via Sacra iam appellatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ernst Pfuhl, De Atheniensium pompis sacris (Berolini: Weidmann, 1900) pp. 36-46 Textus apud archive.org
  • Ludovicus Prellerus, "De via sacra Eleusinia disp. II" in Index scholarum in Universitate Litteraria Caesarea Dorpatensi per semestre alterum anni MDCCCXLI ... habendarum (Dorpati: Schünmann, 1841) Textus apud archive.org

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes!

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!