Via Romana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Viae Romanae anno 125 p.C.n.
Miliarium Aureum, initium omnium viarum Romanarum
Viae Romana in Tabula Peutingeriana (pars) depictae
Miliarium Romanum anni 201 in Austria inventum

Viae Romanae erant viae temporibus imperii Romani exstructae atque sustentae. Milia per chilometra totam fere Europam percurrebant. Cursus approximatus compitaque eorum in Tabula Peutingeriana descripta sunt.

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Romani primo vias in Europa media aedificaverunt. Cum callidissime ratione Romana viarum munificandarum exstruerentur secus ac semitae Germanorum vel Gallorum non solum qualibet tempestastate atque humore viatoribus patebant sed etiam facultatem admodum directe per planities, immo etiam exstructis subsidiis artificialibus (e.g. pontes atque mures) per montes iter faciendi praebebant. Romani vias certa ratione munificare soliti sunt, quarum quattuor diversi modi cernere possumus:

  • viae publicae iussu administrationis imperii Romani sumptu publico exstructae sunt a militibus, servis atque captivis, quorum ossa ubique iuxta vias Romanas inventa laboribus duris indicio sunt.
  • viae militares ex causis militaris etiam publico sumptu aedificatae sunt.
  • viae vicinales a magistratibus provincialibus aedificatae atque sustentae sunt.
  • viae privatae imprimis in provinciis magni momenti fuerunt cum villae cum oppidis iungerent.

Antequam via munificari potuit tractus primo dumentis exstirpi terraqua in cursu viae futurae effodi debuit. Tum fossa lapidibus rudibus, deinceps glareis, demum harenis impleta est; posthac superficies viae lapidibus pavimentalibus tecta est. Lapides ad marginem canalisationi viae profuerunt.

Stratum viarum idonissimum erat ad itinera per pedes, eques vel in curribus faciendum. Volventibus annis commeatu tamen viae gradatim deterebantur. Adhuc supersunt plurima exempla Romanarum viarum, quarum fragmenta autem non iam pars viarum hodiernarum sunt. Nonnullae tamen viae supra fundamenta viarum Romanarum exstructae sunt.

Ars viarum strato munificandarum imprimis imperante Iulio Caesare introducta est cum erat proconsul provinciae Galliae etsi plurimae urbes in terris Mediterraneis sitae iam antea lapidibus modo pavimentali utebantur. Vias stratas maximi momenti in rebus militaribus fuisse manifestum est cum per vias Romanas primo facultas copiarum celeriter transmovendarum offertur quod in provinciis administrandis terrasque externas capiendas valde profuit. Simul a Romanis etiam ubique in provinciis subiectis castra posita sunt, in quibus faciendis etiam incolae provinciarum et servi adhibiti sunt.

Vias Romanas tenus saepe milenaria Romana posita erant, quae intervalla et spatia inter urbes indicabant.

Limes et Via Sucina[recensere | fontem recensere]

Ut quam brevis via inter Moguntiacum et Augustam Vindelicorum efficeretur eaque protectione militari frueretur Limes Raeticus exstructus est.

Per Viam Sucinariam dictam viam commerciorum faciendorum oras maris Baltici cum Austria Romana atque deinde Aquileia nectebantur, praeterea exstabat via tractus circa Hamburgum hodiernum et Massaliam iungens. Nexus etiam hieme perviabilis Carnuntum et Aquileiam iungens etiam Via Sucinaria Romana nuncupatur.

Ad compita maiorum viarum mox vici mercatorii orti sunt.

Index viarum Romanarum[recensere | fontem recensere]

Italia[recensere | fontem recensere]

Viae Italicae atque Sicilianae aetate Romani imperii.

Maximae viae

Aliae

Provinciae[recensere | fontem recensere]

Africa Romana
Via Histria tempore Romano exstructa esse putatur
Albania / Macedonia/ Graecia / Turcia
Austria / Serbia / Bulgaria / Turcia
High Street nomen traxit a via Romana cacumen superante. Altissima est viarum Romanarum Britanniae.
Britannia (hodie
Regnum Unitum)
Francogallia
Maximae viae Romanae in provincia Romana Germania Inferior
Germania Inferior (Germania, Belgium, Nederlandia)
Orientes partes imperii
Viae Romanae tenus Danubium flumen
Romania
Romania / Bulgaria
Viae Romanae in Hispania
Via Romana apud Tarsum, in Turcia
Hispania et Portucale
Viae transalpinae

Hae viae Italiam atque Germaniam iungebant:

Viae transpyrenaeae

Iungens Hispaniam et Galliam:

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

ORBIS est depictio omnium viarum atque intervallorum inter omnia ferme oppida Romani imperii