Vexillum Iemeniae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vexillum Iemeniae

Constat vexillum Iemeniae in tribus libratis fasciis cum aequalibus amplitudinibus, rubra superior, alba media et nigra inferior. Ruber unitatem exprimit, albus tempus futurum atque niger tempus praeteritum.

Historia[recensere | fontem recensere]

Die 22 Maii 1990 id institutum est, post coniunctionem Iemeniae Septemtrionalis et Iemeniae Meridionalis.