Vestenda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ecclesia Sancto Laurentio dicata in urbe Vestendae.
Villula Vestendae cui nomen "Zephyri" in qua nunc est grapheum turisticum Vestendae atque museum de historia littoris. Haec domus constructa est ab architecto Oscar Van de Voorde anno 1922 et est exemplar domorum quae sibi construebant tunc temporis balneatores elegantes.

Vestenda, sive vulgo Westende, est nomen urbiculae stationisque balneariae quae sita est in Flandria Occidentali, in regno Belgico, ad litus maris.

Nunc pars est communis Middelkerkae (Middelkerke).

Vestendae sunt duae stationes traminis littorealis quod secundum litus maris a Knokka usque De Panne iter facit.

Est locus amoenus, tranquillus, refocillansque cui merito nomen Margarita littoris inditum est.

Inter monticulos arenosos insunt plura loca destinata ad tentoria et domiculos rotabiles.

Vestenda non procul est ab amoenis urbibus Ostendae, Furnae, Brugarum. Regioque circumiaciens rustica perpulchra etiam est.

De primo Seminario Latino in Belgica anno 1983 Vestendae habito[recensere | fontem recensere]

Anno 1983 mense Augusto a Saturni die 13° usque ad Saturni diem 20mum, sole splendente, ordinatum est Vestendae in aedibus feriis agendis quibus nomen Sol et Mare (Zon en Zee) primum seminarium latinum in Belgica a Doctore medico Gaio Licoppe eiusque filiabus Diana Licoppe et Corinna Licoppe quod initium fuit latinitatis vivae in Belgica.

Participaverunt huic seminario triginta sex homines : undecim Germani, Belgae viginti duo (Vallones Bruxellensesque simul quattuordecim, Flandri octo), Galla una, Italus unus, et Americanus unus.

Inter participes eximii fautores latinitatis vivae aderant qui iam commentarios latinos condiderant, Americanus Albinus Dobsevage (†) (1922-2005) qui in patria sua commentarios latinos quibus titulus Hermes Americanus edebat, atque Lambertus Pigini editor in Italia in urbe Recineti commentariorum quibus titulus Iuvenis atque Iacina Verreet Belgis quae commentariorum Nunc est gaudendum in urbe Belgicae Montibus Hannoniae editrix erat. Aderant etiam duo poetae Latini Alanus Divutius et Rainardus Brune (†) (1914-2001) qui etiam erat typographus et editor. "Foederatio Magistrorum Linguarum Graecae Latinaeque" repraesentabatur a praeside Maria-Luisa Docquier nec non Anna Fourcault et Francina Vermeulen. Venerunt doctor Theodoricus Krüger (Cauponarius) moderator circuli Latini Hannoverani doctorque slavista Janus et etiam ambassiator regis Belgarum vir doctus Lucas Willemarck atque illustris professor Leodensis Renatus Fohalle (†). Non deerant philologi philologaeve magistri magistraeve ut Henricus Riederer (†), Claudius Gérard, Iulius Rossignol (†) (1915-2011), Renildus Cappelle, Marcellus Smets (†) (1925-2005), Francisca Deraedt, Maria-Lisa Beau, Coletta Ronchaud, studentes ut Heike Kempf et Helga Kühnemann, et linguista violinistaque Marius Alexa et quidam pastor protestans cum sua filiola.

Tempore seminarii, die Iovis 18° m. Aug. excursio facta est postmeridiano tempore, sole splendide lucente, ad urbem Brugas lustrandam per canales. Eodem die proiectae sunt imagines translucidae recentis itineris Gai Licoppe in Aegyptum effecti.

Paenultimo die, die veneris 19° mensis augusti, fuit cena valedictoria iucundissima, inter quam orationes elegantissimae a Patre Caeleste (†) (1924-2008) necnon professore Leodensi Renato Fohalle (†), Henrico Riederer (†), Gaio Licoppe aliisque multis oratoribus serio sive iocose loquentibus habitae sunt. Tibicen Robertus Maier tuba cecinit, Marius Alexa violinâ comitabatur gregem canentem unâ cantum celebrem Gaudeamus igitur, praestigiator arte sua convivas illuxit, scaenulae variae latine aguntur.

Seminarium totum docte moderatum est a Patre Caeleste Eichenseer (†) (1924-2008) de quo scripsit Renildus Cappelle : " libenter consentio Helgae Kühnemann Germanae dicenti te fuisse cor conventûs nostri ".

Etiam post seminarium feliciter peractum nonnulli sodales ex diversis Belgicis regionibus oriundi sibi proposuerunt ut unoquoque mense convenirent ad sermonem latinum exercendum, quod fuit initium Circuli latini Melissae Bruxellis habiti. Inde sodales sibi proposuerunt commentarios latinos condere, quibus nomen Melissa, quorum prima editionis obnoxia fuit Diana Licoppe.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De primo seminario Vestendensi diebus 13-20 mensis Augusti anni 1983.
  • Renildus Cappelle, Hugardensis, "De eodem seminario latinitatis vivae Vestendae in Belgio habito" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, pp. 338-339. (de primo seminario Vestendensi)
  • Caelestis Eichenseer, "Allocutio P. Caelestis Eichenseer (19.08.1983)" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, pp. 340-343.
  • Caelestis Eichenseer, "Homilia Vestendae habita (a P. Caeleste Eichenseer) (15.08.1983 : sermo 16 minutarum)" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, pp. 343-343.
  • Renatus Fohalle, "Verba Renati Fohalle professoris Leodensis" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, p. 340.
  • Gaius Licoppe, "Allocutio Gaii Licoppe Bruxellensis" (19.08.1983) : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, p. 343.
  • Gaius Licoppe, "Ad lectores", in Melissa, 1, 1984, p.1. (De primo seminario Vestendensi)
  • Henricus Riederer, "Allocutio finalis Vestendana" (19.08.1983) : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, p. 335.
  • Coletta Ronchaud, Olbiensis, "De seminario in Belgio acto (13.-20 Aug. a. 1983)" : Vox Latina, tomus 19, fasc. 73, Saraviponti, 1983, pp. 335-337.
De tertio seminario Vestendensi anni 1985.
  • Patricius Bougy, "Seminarium latinitatis vivae quomodo Vestendae actum sit", in Melissa, n° 8, anno 1985, pp. 7-8. (De tertio Seminario Latino Vestendae habito).