Vespa pollinis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Vespa pollinis
Pseudomasaris vespoides
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Hymenoptera
Subordo: Apocrita
Superfamilia: Vespoidea
Familia: Vespidae
Subfamilia: Masarinae
Genera

Gayellini

Masarini

Vespa pollinis (Anglice: pollen wasp) est vespa usitate ut subfamilia Vespidarum habita, sed singulae species olim in familiam separatam, "Masaridas" digeruntur, quae subfamiliam Euparagiinas quoque comprehendit.

Ea est subfamilia parca, unica inter vespas ob alendas larvas solum polline et nectare, modo multorum apium solitariarum similissimo. Plurimae species sunt nigrae vel fuscae, cum exemplaribus singulariter discrepantibus flavis, albis, vel rubris (vel eorum mixturis) notae. Eae sunt diversissimae abundantissimaeque in desertis Africae Austrinae, sed etiam in desertis Americarum Septentrionalis et Australis. Nonnullae Pseudomasaris species in California, sicut Pseudomasaris vespoides, insigniter sunt Vespularum et Dolichovespularum similes, sed antennis claviformibus, maiore proprietate subfamiliae, agnosci possunt. Antennae in maribus sunt magnopere elongatae, sed iam in forma clavis distincte finiunt.

Pollen ferunt in eorum crop?, quod ei vomitant cum nectare dum eae cellulas nidorum instruunt; ova inter hoc liquor ante cellulam claudendam pariunt. Nidi luto et aqua saepe aedificantur, vel etiam sunt cuniculi subterranei, qui unam vel plurimas cellulas habere possunt. Nidi in locis celatis, sicut sub saxa vel in fissuris saxosis, usitate disponuntur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  • Richards, O. W. 1962. A revisional study of the masarid wasps (Hymenoptera: Vespidae). British Museum (Natural History), Londinii.
  • Gess, S. K. 1996. The Pollen Wasps: Ecology and Natural History of the Masarinae. Cantabrigiae: Harvard University Press).
  • Carpenter, J. M. 2001. Checklist of species of the subfamily Masarinae (Hymenoptera: Vespidae). American Museum Novitates3325: 1-40.
Wikispecies-logo.svg Vide Masarinas apud Vicispecies.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!