Vertex (anatomia)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vertex vel vertex cranialis in anatomia arthropodorum et vertebratorum est pars superioris capitis superficiei.

In entomologia, color, forma, et structurae quae ex vertice insecti oriuntur saepe in speciebus agnoscendis adhibetur.

In hominibus, vertex in quattuor ossibus calvariae consistit, quae sunt os frontale, duo ossa parietalia, et os occipitale. Haec ossa a sutura coronali inter ossa frontale et parietalia, sutura sagittali inter duo ossa parietalia, suturaque lambdoidali inter ossa parietalia et occipitale coniunguntur. Calvitium verticale? est genus calvitii exemplaris marum? in quo calvitium solum in vertice est, tonsurae simile. In partu, nomen natio verticalis ad praesentationem infantis cum caput primum emergit spectat, contra breech birth? (Anglice), cum clunes se primum offerunt.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]